{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 233","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 233","ref":"233","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/233","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/233.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"FERENTIIS LIBER VI. Continet ea quae cortice integuntur, φολιδωτὰ à Graecis dicta, quadrupedes scilicet ouiparas & serpentes. Cap. CIIII. De quadrupedibus ouiparis. QVadrupedes quae sanguinem habent, eędemque oua pariunt, (unde & ouiparae dictae sunt) omnes caput, collum, dorsum, prona F atque supina corporis possident: crura etiam priora posterioraque, & quod pectori proportionetur, modo uiuipari generis. Sed cru ra iis ex obliquo habentur annexa, & humi extensa: retroque flectuntur tum priora tum posteriora, paulo in latus uergentia. Et pedes haec omnia in plures digitos habent discretouoque habent longiorem, exceptis paucis. Ad haec omnibus Caiis sensus totidem quot caeteris quadrupedibus sunt. Oculos habent, & conniuent palpebra inferiore (nam superiorem non mouent) quemadmo dum & aues: quanquam non more auium nictantur: sunt enim oculis duG rioribus quàm aues. auriculis tamen haec omnia carent, meatusque tantum habent audiendi. Foramina item iis ante os sunt, sed non ita explanata, ut nares appellari possint, nisi spirandi officio. Et lingua quoque omnibus conspicua data est, (excepto quem Aegyptus fert crocodilo:) sed quae in parte maiore adhaeret, & dura est atque inutilis ad uocis officium: quanquam ad saporum gustatum usui illis sit. Lacertis inter haec lingua bifida est, sicuti serpentibus. Dentibus etiam serratis sunt omnia more piscium. Lingulam, quàm ἀλλοττίδα Graeci uocant, superimpositam asperae arteriae non habent sed dum alimentum in gulam admittunt, meatum ipsum constringunt: atque ita efficitur, ut in pulmonem nihil delabatur. Mamis carent haec: nec genitale aut testes foris obtinent manifestos, sed intus conditos habent: nec H pilo, sed cortice, prope dixerim omnia, tecta sunt: sed alia praeduro & testaceo, alia molliori. Pulmo in iis exiguus quidem & fungosus, & tamen bipartitus est: & pars altera multum ab altera discissa est, ita ut binos habere pulmones uideantur. atque à singulari arteria partes in utrunque pulmo nis latus duae dependent, quemadmodum & in auibus conspicimus. Quadrupedum ouiparorum iecinora pallidiuscula sunt: nonnullorum etiam uitiata omnino, ut corpora quoque eorum prauum temperamentum sortiantur, ut rubetae, & testudinis, & similium. Lien iis exiguus, ut propemodum sensum effugiat: rigidus quoque est & reni similis. Fellis etiam nabent aut plus aut minus omnia. Renes autem & uesicam eorum nullum possidet, praeter te","prev":{"citation":"De differentiis animalium 232","label":"Cap. CIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/232"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 234","label":"DE DIFFER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/234"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}