{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 246-2","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 246-2","ref":"246-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/246-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/246-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/246-2.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Cap. CIX. Salamandra. Acerti species (ut Dioscoridi placet) salamandra est: lacerti quidem figu Era, sed aspera magis atque scabra: animal ignauum, & punctis ueluti stel lis uariegatum: nunquam nisi magnis imbribus proueniens, & serenitate deficiens. Nihil gignit: neque est in iis genus masculinum foemineumue, sicut neque in anguillis. Huic tantus rigor, ut ignem illaesus pertransire possit: ignemque tactum, ut aiunt, extinguere, non alio modo quàm glacies. Et omnino ad certum usque terminum ab igni nihil patitur: uritur autem, si longiore spatio igni sit admota: si nanque diutius in igne immoretur, ef fluente absumptoquem ex ea mucoso quodam frigido humore, exuritur. Eius sanie saliuaue, quae lactea ore uomitur, quacunque parte corporis humani, D uel in pede imo contacta, omnis in toto corpore defluit pilus: id quod contactum est colorem in uitiliginem mutat. At si quem salamandra momor derit, dolor uehemens sequitur, & in uulnere ipso crusta. Inter omnia uenenata salamandrae scelus maximum est: caetera enim singulos feriunt, nec plures pariter interimunt: salamandra populos pariter necare improuidos potest. Nam si arbori irrepserit, omnia poma inficit ueneno: & eos qui ede rint, necat frigida ui, nihil aconito distans, inquit Plinius: quinimo si contacto ab ea ligno uel pede, crusta panis incoquatur, idem ueneficium est: uel si in puteum cadat: tamen talis ac tanta uis ueneni, à quibusdam animalium, ut suibus, manditur. Venenum eius extingui primum omnium ab iis quae uescantur illa uerisimile est.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 246","label":"Cap. CVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/246"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 247","label":"Cap. CIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/247"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}