{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 247-2","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 247-2","ref":"247-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/247-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/247-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/247-2.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Chameleonum stelliones quodammodo naturam habent, rore tantum uiuentes, praeterquam araneis: cum quibus pugnant, eosque deuorant. Cubile habet stellio in locis ostiorum fenestrarumque, aut cameris sepulchrisue. Temporibus statis se condunt stelliones: mensibus enim quatuor frigidissimis latent in cauernis. Senectutem quoque exuunt, ut angues: eamque protinus deuorant, ut Theophrastus author est, praeripientes comitiali morbo remedia. Operaepretium est scire, quomodo praeripiatur, cum exuitur me H brana hyberna, aliàs deuoranti eam: quoniam nullum animal fraudulentius inuidere homini tradunt. Obseruant cubile eius aestatibus: est autem in locis ostiorum fenestrarumque, aut cameris sepulchrisue, ut dictum est. Ibi 2 uere incipiente fissis arundinibus textas opponunt casas, quarum angustiis etiam gaudet; eò facilius exuens circundatum torporem: sed eo derelicto non potest remeare: nihil ei remedio in commitialibus morbis prae fertur epoto. Arbores scandit stellio, uel resupinus ingrediens. Colotis sicuti & lacertis caudas renasci haud falsum. Colotę hostis asinus est: dormit enim colota in eius praesepi: & narem subiens asini, ne comedat impedit. In insulis Thraciae uicinis frequens est. Pestiferos ferunt stelliones in Graecia: A at innocuos in Sicilia: Italiae tamen quibusdam locis morsus eorum exitiales sunt.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 247","label":"Cap. CIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/247"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 248","label":"Cap. CIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/248"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}