{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 259","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 259","ref":"259","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/259","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/259.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":194,"text":"Si quis autem aggrediatur dryinum interficere, olfactum adeo illi corrumpi aiunt, ut quemlibet odorem quanuis etiam gratissimum, prauum esse existimet: nec aliud praeterea olfactu sentire queat. Sequuntur dryini morsum graues dolores: & in ipso morsus loco insurgunt pustulae: nonnunquam & aquosus effluit humor: cordis dolor, qui καρδιογμὸς uocatur, atque tormina. In flumine nomine Arcade, quod ad F Persicam Psittacen est, bicipites serpentes Ctesias narrat binis pedibus ad caudam praeditas esse: easdemque capite albas, reliquo corpore nigras: quatuor cubitorum longitudinem habere: & quos percusserint interimere: interdiu eas haud quaquam natare solere, sed noctu uel aquantibus, uel lintea lauantibus perniciem inferre. 1 Forma, Huius generis, sed ingenti magnitudine erat hydra ab Hercule in Lerna confecta: quam primus omnium Periander, & hunc secuti poëtarum turba monstrum 2 Colubri nomine etiam pro genere multorum capitum effinxerunt. Ex Pausania. abutuntur: foemina colubra dicitur. 3. Hydri aquatiles sunt & quae χραῖα dicun tur apud Arrianum in rubri maris nauigatione. 4. Ophidion Plinio pisciculus est congro similis, uel, ut alia habet litera, scombro similis: urinae incontinentiam cum lili 5 Haec si, Theodorus: Haec si capta dimittatur foris, &c. Haec fere radice emendat. de dracone marino pisce à Plinio narrantur De serpentibus terrestribus, & primo de aspidum generibus.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 258","label":"Cap. CXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/258"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 259-2","label":"Cap. CXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/259-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/259-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}