{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 259-2","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 259-2","ref":"259-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/259-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/259-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/259-2.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Cap. CXIIII. A Spis in Africa gignitur: chersydro non dissimilis est: hoc enim insigne Msolum prae illis possident aspides, quòd ceruicem latam tumidamue habent: similis alioqui chersydrus est aspidi chersaeae paruae, ut modo diximus. Est uero aspidum color uarius: sunt aliae flauae aut subuirides, aliae coloris cinerei, aliae subatri fuliginosiuc. In fronte circa supercilia extant duo ueluti callosa tubercula cornuum instar, quibus efficitur ut oculi caui appareant: quos & hebetes huic malo dedit natura: eosque non in fronte, aut H ex aduerso cernere, sed in temporibus: eosdemque semper fere quasi somno conniuentes: & excitatur saepius auditu quàm uisu. Dentes foeminis prominent quaterni incurui: maribus bini. Sub lingua cuticula inuenitur, quę dentes etiam operit. Non obliquo ut cerastes, sed recto incessu serpit. Coniuga ferme uagantur, nec nisi cum compare uita est. Itaque alterutra interempta, incredibilis alteri ultionis cura: persequitur interfectorem, unumque eum in quantolibet populi agmine notitia quadam infestat. Perrumpit omnes difficultates, permeat spatia: nec nisi amnibus arcetur, aut prae celeri fuga. Longitudo quibusdam orgiae est, id est pedum senum: magnitudo uero, quanta est uenabuli, quo ad tauros leonesque conficiendos uti solent. VI. Asolent. Alterum genus (quidam enim duo statuunt aspidum genera) aniθαμιαῖον, id est dodrantale est. hoc celerius interficit. Verum, ut aliis placet, aspidum tres sunt species: quaedam chelidoniae uocantur, aliae chersaeae, id est terrestres, aliae ptyades. Chelidoniae circa fluuiorum ripas, praecipue Nili, la tent: unius cubiti longitudinem paulo superant, & colorem habent hirundini similem.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 259","label":"Cap. CXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/259"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 260","label":"Cap. CXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/260"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}