{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 271.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 271.1-4","ref":"271.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/271.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/271.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/271.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Volucribus usus cer nendi ex longinquo est: unde fit, ut quae unguibus sunt aduncis, clarissime E cernant: cibus enim de sublimi conspiciendus iis est: & quidem uolare in excelsum omnium maxime auium genus id ob eam rem assolet: terrestres autem parumque uolatiles aues, ut gallinacei & similes, non acie oculorum adeo ualent. Auriculis carent omnes & naribus, meatusque odorandi in ro stro continent, audiendi in capire. foramina bina ante os habent, sed non ita explanata ut nares appellari possent. Os sibi proprium aues possident: non enim labra, non dentes, sed pro maxillis rostrum habent (ρύγχος Graeci uocant & ῥάμφες,) quod in senectute majus redditur. Rostrum hoc uarie pro uictus ratione & auxilio datum auibus est: quae enim aduncis unguibus sunt, quoniam carne uiuunt, & nullo fructu uescuntur, rostrum habent omnia aduncum: caeterarum rectum. Sed aliis praedurum est, ut coruino generi: mi nutis auibus lautum subtileue, ad terrae fruges colligendos, & ad bestiolas 3 capiendas idoneum. Quę autem herbis uiuunt, & quę ad paludes uictitant, (ut palmipedes, & quae collum habent longum) partim alio quodam modo rostri commoditatem obtinent, (nonnullis enim rostrum longum est ut & collum) partim latitudine rostri sibi sufficiunt: quippe quae rostro eiusmodi infodere possint. Quinetiam aues quae latius habent rostrum, & quae radices esitant, & reliquae quarum uictus similis, nonnullae serratum rostri extremum habent: ita enim herbarum carptus quo uiuunt facilius agitur. Lingua omnibus est, sed uarie: aliis enim longa, aliis breuis, aliis lata, aliis angusta. Quę aduncis sunt unguibus, latiorem fere linguam habent. Collum auibus por rectum est: sed hoc aliis breuius, aliis longius: quibus enim longa sunt cruG ra, iis collum longum: quibus breuia, contrà, collum breue, praeterquam palmipedibus. Carniuoris uolucribus longitudo colli incommoda est: quamobrem nulli collum longum quibus ungues adunci. Palmipedes uero, & quę diuisis quidem, sed parum diductis digitis sunt, (ut quae eodem genere cum palmipedibus contineantur) collum longius habent: tale enim collum ad cibum ex humore petendum commodius est: sed crura iis breuia, ut melius natare possint.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 270-2","label":"FERENTIIS LIBER VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/270-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/270-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 271.5-7","label":"271.5 to 271.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/271.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/271.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}