{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 272.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 272.1-4","ref":"272.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/272.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/272.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/272.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"lis autem natura aut pedum interualla pe nitus compleuit, omninoque palmipedes reddidit: aut discretos quidem fecit digitos, sed singulis digitis annexa est ductu perpetuo latiuscula cutis, ut pe des etiam ad nandum utiles habeant. Omnibus tam multifido quàm palmipedi generi quaterni digiti dati sunt, (nec ferè est quod plures habeat di gitos) terni in priore parte, singuli in posteriore maxima ex parte pro calce: hic tamen deest quibusdam longa crura habentibus: paucis quibusdam utrinque bini, ut auiculae quam iyngem uocant: & qui in calce est digitus, minu tus est, ut in crece maxime patet. Copia auibus omnibus unguium est: & quibusdam ungues adunci sunt, indeque uncungues appellantur: quibus dam uero rectiores. Vncungues omnes difficulter ambulant: nec in saxis con sistunt, quoniam saxi durities impedimento curuaturae unguium est. Sunt nonnulla grauiorum alitum genera, (ex maribus saltem, sed foeminae omnino iis carent) quibus natura calcar etiam dederit: sed nulli datum hoc est, cui ungues adunci sunt. Cauda tali, qualis data quadrupedibus est, uolucres ca rent: sed ὀῤῥοπύγιον uropygiumue, id est caudam pennis conditam gerunt breuem quae longa crura habent, & quae palmipedes sunt: maiorem auten C quae è contrario constant, quae etiam contractis ad uentrem pedibus uolant: cum illae, quae scilicet caudam pusillam gerunt, porrectis in caudam cruribus feruntur, ut porphyrio, ardea, & aquaticae aues. Vropygium hoc auibus ad dirigendos uolatus affigitur, sicuti & piscibus suae caudae, & nauigiis gu bernacula: quo fit, ut aues quaecunque caudam talem ad hunc usum ineptam habeant, ut pauones & gallinacei, & quae minime uolaces sunt, haudquaquam directe uolare possint, sed ueluti gubernaculo carens nauigium agitentur feranturque quocunque fors tulerit: nisi si quę caudae loco protensis cruribus uolent modo quo iam dictum est. Aues item hoc proprium habent ad cętera animalia, quòd non pilis, non squama, non cortice, sed pennis teguntur.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 271.5-7","label":"271.5 to 271.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/271.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/271.5"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 272.5-6","label":"272.5 to 272.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/272.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/272.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}