{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 275.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 275.1-4","ref":"275.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/275.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/275.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/275.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Sunt & quae χάλαβαι, id est grandines dicuntur, uitelli initio adhae rentes, quae nil ad generationem conferunt: quanquam aliqui ita non existi mant: has duas esse certum est, alteram parti superiori iunctam, alteram inferiori. Vmbilicus ouis (inquit Plinius) à cacumine inest, ceu gutta eminens in putamine. Fiunt & oua tota lutea quae uocant schista, cum triduo incubata tolluntur. Differunt oua aquaticarum à terrestribus, quòd multo plus lutei quàm albi ex proportione contineant. Differunt & colore inter F se oua auium: sunt enim alia candida, ut columbarum & perdicum: alia pallida, ut palustrium: alia punctis distincta, ut phasianarum & meleagridum: rubrum tinnunculi est modo minij. Quin & ipsum ouum in se suum habet discrimen: quippe quod non plane rotundum sit, sed parte sui acutum, parte latius sit: qua quidem parte latiore exit, cum in lucem editur. Exit autem pars oui acuta post: ea namque parte adhaeret, in qua & principium pulli est. Itaque fit ut partus ouorum contra atque animalium euenit: animal enim uersum in caput suumque principium nascitur: at ouum quasi in pedes conuersum exit. Concipit foemina cum coierit ouum superius ad septum transuersum: quod ouum primo minutum & candidum cernitur, mox rubrum cruentumque. Deinde increscens luteum & flauum efficitur totum: iam G amplius auctum discernitur, ita ut intus pars lutea sit, foris candida ambiat. ubi perfectum est, absoluitur à corpore, & exit putamine dum paritur molli, sed protinus durescente, nisi uitio uuluae defecerit. at postea oua ipsa aceto macerata in tantum emolliuntur, ut per annulos transeant. Sunt oua quibusdam gemina, quae binis constant uitellis. Hi ne inuicem confundantur, facit in nonnullis praetenue quoddam septum albuminis medium: aliis uitelli contactu mutuo sine ullo discrimine iunguntur. Gallinas aliquas & anserum iuuencas expertes adhuc coitus parere oua quae ἀπυνέμια, id est subuentanea dicuntur, uisum saepius est: sunt haec sterilia & minora, ac minus iucundi saporis, & magis humida quàm ea quae foecunda gignuntur, sed plura numero. humor eorum crassescere incubatio.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 274-2","label":"Cap. CXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/274-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/274-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 275.5-6","label":"275.5 to 275.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/275.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/275.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}