{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 281","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 281","ref":"281","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/281","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/281.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"habent aduncos & quae carne uescuntur: sed non modo quae aduncis sunt unguibus, uerum alia quoque uolucrum genera uolatu superant, uidelicet ea quae pernicitate uolandi sese tuentur, uel loca mutare solent. Sunt quae non uolaces sed graues sint, quibus uita terrena est, & aut fruge uiuunt aut Aues graues. natant, & apud aquas immorantur. Quae longis cruribus innituntur non admodum uolaces fere sunt, & in uolatu porrectis cruribus in auersum uo lant: sicuti & aliae omnes quae caudam pusillam gerunt, ut palmipedes. At aliae, quibus scilicet (ex iis quae pedes habent fissos) crura breuia sunt, hae ad uentrem contractis cruribus uolant. Quae longo sunt collo, si id crassius ha bent, uolant collo porrecto, ut olor, anser: si tenue, collo curuato feruntur, ut ardeola. Calcarigerae prae sua grauitate sunt ad uolandum ineptiores. Corpora uncunguium exigua sunt exceptis alis: contrà quae uolaces non sunt, iis corpora euadunt in molem grandiorem: atque ita efficitur, ut sint grandiores. Magnitudinem tamen auium minimam esse prope dixerim, si ad alia respicias animalia, necesse est. Quod uero ad ualetudinem attinet, auibus prosunt squalores, tum ad cęteram sanitatem, tum etiam ad partum, & praecipue palumbis: incommodi autem his anni pluuij sunt: quippe cum auium natura sit, ut ne bibere quidem largius possint sine detrimento. Cum C aues aegrotant, plumae indicium prę se ferunt: turbantur enim, nec posituram eandem seruant quam habent cum recte ualent. Aduersus improbitatem alitum depascentium semina allium, inquit Plinius, quod in aruis sponte nascitur, (alum hoc uocant) coctum ne renasci possit, abiicitur: statimque quae deuorauere aues, stupentes manu capiuntur. Mores auium ita habent, ut aliae sese in puluere uolutent, aliae sese lauent, aliae nec puluere neque balneo utantur. Sunt pulueratrices, quae non altiuolae sunt, sed in terra uersantur, ut gallina, perdix, phasiana, lotrices nonnullae rectungues, & quae circa fluuios aut paludes, aut mare uersantur. Aliae utrunque tum lauare tum puluerare solent, ut columbus, ut passer. Eorum quae in auibus alimenti medicamentiue rationem ob","prev":{"citation":"De differentiis animalium 280-2","label":"Cap. CXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/280-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/280-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 281-2","label":"Cap. CXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/281-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/281-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}