{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 296","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 296","ref":"296","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/296","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/296.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Praestantior autem est earum caro, quae in turribus degunt quàm domesticarum: ex quibus non nisi modice degustare expedit iis, qui exercitio minime utuntur, sicuti nec è gallinis. auxiliatur contra serpentum morsus columbarum caro recens concerpta. columbae sanguis cruorem è membranis cerebri erunpentem cohibet. Columbinum fimum quod à columbis agrestibus redditur, excalfacit & urit, misceturque uice napyos cum semine nasturtij siccum contusum cribratumque ad ea quae rubefieri desiderant: quales sunt diuturniores B affectus, ceu coxendicis morbus, hemicrania, uertigines, scotomata, cophalea, & laterum, scapularum, ceruicis, lumborum inueterati dolores: nephri tides & coeliaci dolores, podagręque & arthritides, quae nondum poros in articulis contraxerint. Columbinum fimum ex aceto strumas discutit: laudatur & ad aegylopas, & albugines, & cicatrices: carbunculos perrumpit cum melle, lini semine & oleo subactum: igni quoque ambustis medetur. Fimum columbinum cum oleo & uino potum uenere inhibere: sed si lutea ex ouis quinque columbarum, admixto adipis suilli denarij pondere ex melle sorbeantur, uenerem concitare feruntur. columbarum syuestrium fimum pri uatim contra argenti uiui potum ualet. Genera columbarum quinque nu Columbarum merantur: quae proprio nomine columba uocatur, palumbes, oenas quae genera. C uinago, pelias quae siuia à nonnullis uocatur, & turtur: in his palumbi, turturis & columbae sanguine utuntur medici ad recentia oculorum uulnera, ad oculos cruore suffusos atque lusciosos. In columbis masculi sanguinem efficaciorem putant: uena autem sub ala ad hunc usum inciditur, quoniam suo calore utilior est. superimponere oportet splenium è melle decocto, lanamque succidam ex oleo & uino. Πυργίτης, nonnunquam à Galeno, arbitror, uocatur & πος στορὰ νομάς. 2 De coΓυργήτης, νομὰς περιloris uarietate in pennis ceruicis columbarum ita cecinit Lucretius lib. 2. Pluma columbarum quo pacto in sole uidetur σδρά. Quaesita ceruices circum, collumque coronat: Nanque aliàs fit, uti claro sit rubra pyropa, Interdum quaedam sensu fit uti uideatur","prev":{"citation":"De differentiis animalium 295","label":"CXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/295"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 296-2","label":"CXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/296-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/296-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}