{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 324.1-3","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 324.1-3","ref":"324.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/324.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/324.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/324.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"1 Hirundo, Theocrit. εἰδύλ. 7, ἡ δὲ ὁλολυγῶν Τηλόθεν ἐν πυκινοῦσιν βατῶν φύζεσκεν ἀκάνθeus. Sunt qui putent ὀλολυγόνα apud Theocritum hirundinem significare. Interpres Theocriti, ex Aristotele (ut scribit) ὀλολυχόνα animal esse tradit, quod in locis uersatur palustribus: esse uero gemebundum, indeque ὀλολυζόνα dici, noctuque praecipue laborare. Haec ille. Ego uero apud Aristotelem non memini legisse ὀλολυγόνα animalis genus esse: sed uocem quam edunt ranae masculae, cum ad coitum foeminas cieant: coire uero noctu maxime. Aratus, ubi imbrium signa describit, ita habet, Ἡ τρίζει ὁρ θρινὸν δριμαίη ὀλολυτων. Vbi scholiastes, ὀλολυν auis est turturis in morem in desertis locis syluestribusue uictitans. uel, ut alij: animal est palustre articulis membrisue minime distinctum: oblongum terreno uermi simile, sed gracilius. Hoc (inquit) non nouit Aristoteles. 2 Discedunt, inquit Plinius, Africos secutae montium recessus (uel ut quidam legere malunt) apricos montium recessus. 3 Pullorum cinerem Asclepiades & Andromachus anginis illinunt: at Dioscorides tam matrum quàm pullorum cinere utitur. 4. Modum quo comburi debeant hirundinum pulli docuit Asclepiades, uti ex eo refert Galenus. 5 Hęc non genera hirundinum dixit Aristoteles, sed similia hirundinibus. 6. In genere, Ita legendum censet Hermolaus hunc locum apud Plinium, nescio quo pacto (ut scribit) ex Aristotele, Theodori fortasse uersionem secutus ex lib. 9 histor. animalium: alij legere malunt, In genere parrharum. 7. Specie pilae lineae: ὥσπερ σφαίρα λίνη. Plinius Ex lino intexens. De coruino genere, scilicet coruo & cornice, & de monedula. Cap. CXXXVIII. 1 COrui non tantum carne aluntur, sed & alio pabulo. Circa urbes praeciSpuc uiuere solent: nec loca mutant aut latent, sed semper apparet. Coruorum pennae interdum à nigris in albas transeunt. Rostrum coruino ge neri robustum ac praedurum est. Ingluuiem non habet coruus, sed eius ui ce gulam amplam & patentem: in coruis ipsis fel aliis uentri, aliis intestino haeret. Coruinum genus, coruus, inquam, cornix, monedula, coniugium nunquam deserit, neque mas scilicet foeminam aut foemina marem relinquit: minime quoque salax libidinosumue est, & raro coit.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 323","label":"Cap. CXXXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/323","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/323"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 324.4-5","label":"324.4 to 324.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/324.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/324.4"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}