{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 343.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 343.1-4","ref":"343.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/343.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/343.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/343.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Illud quoque animaduersum, grues cum maria transmittunt, trianguli efficere formam: eius autem summo angulo aër ab iis aduersus pellitur: deinde sensim ab utroque latere dilatante se cuneo, porrigitur agmen: quae sequuntur grues, in tergo praeuolantium colla & capita reponunt: quod quia ipse dux face re non potest, (quia non habet ubi nitatur) reuolat fessus, ut ipse quoque quiescat: in eius locum succedit ex iis quae assequitur: eaque uicissitudo in omni cursu conseruatur. Cum consistunt, excubias habent nocturnis temporibus lapillum pede sustinentes, qui lassatis somno decidens, indiligentiam sono coarguat: caeterae dormiunt capite subter alam condito alternis pedibus insistentes. dux erecto prospicit collo, & quod senserit uoce signisi F cat. Eaedem mansuefactae lasciuiunt, gyrosque quosdam indecoro cursu uel singulae peragunt. Corn. Nepos, qui diui Augusti principatu obiit, cum scriberet turdos paulo ante coeptos saginari, addidit ciconias magis placere grues: cum haec nunc ales inter primas expetatur, illam uero nemo uelit tetigisse. Gruum caro, inquit Galenus, tota fibrosa duraque est: qua tamen uesci solemus postquam pluribus à morte diebus quasi computruerit. In Balearibus insulis uipiones in mensarum honore sunt: porro uipiones uocant minores grues. Gromphaenam auem in Sardinia narrant grui similem, ignotam iam etiam Sardis, ut existimo. Plataleae etiam migrant, & de Strymone amne ad istrum I aduolant, prolemque ibi faciunt: rostrum habet platalea magnum. Hanc sibi cibum quaerere aiunt aduolantem ad eas aues quae se in mari mergunt: quae cum emerserint piscemque ceperint, usque eo premere earum capita mordicus, dum captum illae amittant, atque ita capturam extorqueat. eademque haec auis scribitur conchis se solere complere, easque cùm stomachi calore concoxerit, euomere: atque ita hiantibus iam testis, eligere ex iis quae sunt esculenta. Ciconiae circa lacus & fluuios degunt: sed quonam è loco ad nos ueniant, aut quò se referant incompertum adhuc est: e longinquo uenire non dubium eodem quo grues modo, illas hyemis, has aestatis aduenas: hyeme nanque latent ciconiae.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 342-3","label":"Cap. CXLVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/342-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/342-3"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 343.5-6","label":"343.5 to 343.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/343.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/343.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}