{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 356-2","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 356-2","ref":"356-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/356-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/356-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/356-2.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"unum est ab aliis distinctum: quod & forma F euariat numerosiore. Habet id caput & prona & surina ea parte qua uenter & uiscera con tinentur. Caudam continuam indiuisamque fere parte gerit posteriore, sed uarie. Mutilatius autem est piscium genus atque imperfe ctius quàm auium, partibus exterioribus: piscium etenim nulli ceruix, nulli manus aut pedes: sed nec alas habet, sed pinnulas quasdam: nulli testes aut intus aut foris, nulli mammae. neque meatum genitalium ullum habet piscium genus foris conspicuum, sed continuo ac simpli ci corpore à capite in caudam usque porrigitur. Capita piscibus proportione G corporum maxima: oculi omnibus sine palpebris: uerum non duri, sed lubrici. Auditus uero olfactusue nullum continent membrum manifestum: quod enim uideri tale potest per loca narium, id non ad cerebrum usque transmeat: sed partim obseptum & caecum mox desinit, partim ad branchias fertur: audire tamen atque olfacere pisces palam est. Sunt autem qui uel maxime animalium pisces auditu ualere arbitrentur: uidelicet hominum experimento, qui assidue in mari uersentur, remque piscatoriam percallent. Sunt etiam qui liquidius inter pisces audire prodantur, ut lupus, mugil, sal pa & alij quidam: caetera piscium genera minus audiunt. Sunt in piscium genere oris discrimina: aliis enim os ante & promptum est: aliis infrà parte supina, ut cartilaginei generis maximae parti: quamobrem hoc genus nisi H conuersum resupinetur, cibum corripere nequit. Adhaec differentia existit, quòd aliis os rescissum est, ut iis quae carne uescuntur: iis enim uires ore continentur: aliis subinde est in arctius compressum & coarctatum, iis scilicet qui non carne uescuntur. Dentes habent omnia piscium genera serratos pectinatimque coeuntes, excepto scaro, & acutos: atque serie dentium multiplici fulciuntur. Piscibus etiam data quidem est lingua, sed imperfecta incertâque, ac minime explanata: ossea enim nec fere absoluta est, sed adhaeret, extrema eius parte tantum modo discreta. In lingua etiam dentes nonnullis & in palato & toto ore: ut turba uulnerum molant, quae attritu subigere non queunt: praeterea in os uergentes, ne excidant cibi, nullum haA bentibus retinendi adminiculum.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 356","label":"LIBER VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/356"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 357.1-4","label":"357.1 to 357.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/357.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/357.1"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}