{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 357.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 357.1-4","ref":"357.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/357.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/357.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/357.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Palatum etiam quibusdam adeo carnosum est & molle, ut si parum diligenter aduertas, lingua id esse uideatur, ut cyprino. Piscibus nullum omnino collum esse dixeris, aut breue admodum ex duabus solum primis uertebris compositum. Branchias autem pisces rem habent peculiarem, quibus humorem, quem ore acceperint, reddunt: atque etiam pinnas, quas magna ex parte quaternas gerunt, binas scilicet parte prona, & binas supina. Et hae quidem in piscibus similiter quodammodo ha bentur, atque alae & crura in auibus: his enim alae duae superne dependent: illis pinnulae duae parte prona: his pedes resupinae parti subduntur, illis pinnulae infra adhaerent fere iuxta pronam partem. Binas illas quae parte prona lateribus geruntur, omnes fere habent: reliquis quae subditae sunt carent nonnulli ex iis qui longi sunt & corpulenti: ut anguilla, ut conger & mugi Blum genus, quod in lacu Sipharum nascitur: & pręterea quę taenia appellatur. lis uero qui praelongi sunt, atque magis serpentis speciem referunt, ut murena, nullae omnino sunt pinnae, sed flexuoso impulsu corporum ita hu more utuntur, ut terra serpentes: quibus neque branchiae integrae atque discretae, ut caeteris piscibus habentur. Cartilaginei quoque generis aliqua pin nis carent, uidelicet quae plana sunt & caudam habent, ut raia & pastinaca: suaque ipsa latitudine natant. Ranam tamen pinnas habere uidemus: & quęcunque suam latitudinem colligunt in mucronem. Et branchias ipsas qui dam pisces operimento spineo intectas continent: at cartilaginea omnia cuticulari tantum operimento opertas. qui intectas habent, iis in obliquum C utroque latere tenentur: qui tegumento illo spineo carent, cartilaginea dico, iis fere si plana sunt, parte inferiore supinaque habentur, ut raiae. Rana autem deductas in latera habet branchias: sed si oblonga sunt, eorum lateribus adhaerent, ut in quouis mustelino genere (quod galeodes uocant) cer nitur. Item branchiatorum ipsorum, aliis simplices branchiae sunt, aliis du plices: omnibus tamen simplex est, quae nouissima corpori admota est: & aliis paucae, aliis multae: uerum in utrumque latus aeque partitae omnibus sunt.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 356-2","label":"LIBER VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/356-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/356-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 357.5-7","label":"357.5 to 357.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/357.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/357.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}