{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 359.1-5","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 359.1-5","ref":"359.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/359.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/359.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/359.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"at mugili parte altera plures exeunt, altera Sparo, aliàs scaro. una tantum: aliis paucae, ut hepato, glauco, auratae. Tum autem eiusdem speciei consortes inter se differunt: auratarum enim aliis plures, aliis paucio res. Sunt etiam quibus nullae omnino sint, ut magnae cartilagineorum parti: caeteris ita ut aliis paucae, aliis uel plurimae habeantur: omnes tamen ad ipsum uentrem eas appendices habent. Pisces testibus carent, ut modo diximus: sed πέρους, id est meatus continent binos, qui à pręcordiis uenaque ma iore exorti bifurces, utrunque spinae latus perreptet, coeantque superne in unum caput, atque ita ad ostium excrementi finiunt: (quod enim ad spinam est, id superius nomino.) hoc ergo inseritur atque in locis tenditur foemiB narum. Pleni ii meatus in maribus βέρου, id est humoris foetifici redduntur Οόρος, tempore coitus, latissimeque patent eo tempore, etiam imperitis, (aeque in maribus atque illi qui in foeminis in matricem feruntur, attritumque piscium mutuo, atque adeo etiam si compresseris, facile semen ipsum effluet genitale candidum. ubi uero id temporis pręteriit, incerti uel meatus ipsi interdum redduntur, ut de testibus in auium genere expositum est. Differunt inter se meatus genitales maris & foeminae, tum aliis rebus, tum etiam quòd maris lumbis inhaerent firmius, foemine mobiles sunt. Piscium uuluae bifidae sunt, & non ut auium suprâ iuxta septum, sed infra habentur sicut bipedum aut quadrupedum quae animal pariunt, sed tenues & membrana con C stantes & longae: ita ut in minutissimis pisciculis partem uuluae utranque Aliàs, partem dextram scilicet & sinistram iungi in faciem unius oui uideatur. At galcis utranque. reliquisque cartilagineis uulua bipartita pertinensque suprâ ad septum Aliàs, sinum quomodo auibus est, & infra quoque porrecta: atque etiam de medio sui bi utrunque. partiti sinus arctior ad septum usque pertendit: ac oua hoc in loco ad septi originem maxima pro parte consistunt: mox prolapsis in spatium latius, foe tus animales excluduntur. Piscibus ouiparis non infra apud aluum, sed lumbis adhaerens uulua continetur: at cartilagineis uterus utrunque situm habet, scilicet in parte priore & ad lumbos: partem enim uuluae superiorem, in qua oua gignuntur, sub septo ad lumbos & pronam habent, inferiorem ad D aluum: hac enim iam procreant animal.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 358-2","label":"Cap. CLV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/358-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/358-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 359.6-7","label":"359.6 to 359.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/359.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/359.6"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}