{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 364","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 364","ref":"364","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/364","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/364","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/364.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Caeteris piscibus captura minorum à fronte agitur ore, ut solent natare: at chartilaginei (quemadmodum etiam E delphini & omnes fere cetacei generis) resupinati corripiunt: habent enim os subter. Victus causa ineunt pręlium maiores contra minores: maior enim quisque atque robustior minorem infirmioremque deuorat. Et piscium alij gregatim degunt amicique sunt, ut qui dromades uocantur & thynni & 2 hamiae: alij non gregatim, inimicique uiuunt. Qui amici sunt congregantur partim cùm utero ferunt, partim cum foetum ediderint. Est sane plurima piscium pars gregatilis: nec ullus grex caret duce: & horum nonnulli non modo gregales sunt, uerum etiam coniugales. Greges statis temporibus (ut modo dixi) constituunt: scilicet cum uterum gerunt, aut post partum. Cocunt in gregem non solum quae eiusdem generis sunt, sed etiam quibus idem aut similis pastus appetitur, modo abundet cibus: nam lupus & mugilis quan quam inimici sint capitales, tamen stato tempore congregantur. Talis piscium uictus est. Porrum, πρασιον, id est marrhubium: ita habetur in nostris exemplaribus Gręcis. Δρομάδας Theodorus cursores uocat & cursiones: ut lib. 6 histor. animalium. Aestate pariunt omnes, qui cursiones uocatur. Quòd loca mutent pisces uarie, atque latitent. Cap. CLVIII.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 363-2","label":"Cap. CLVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/363-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/363-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 364-2","label":"Cap. CLVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/364-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/364-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}