{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 364-2","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 364-2","ref":"364-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/364-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/364-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/364-2.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Ocum etiam mutare solent pisces: alij enim ex ponto aut in pontum traEnant: alij per hyemem ex alto in litora teporis gratia ueniunt: contrà aestate ex litore in altum uitantes aestum discedunt. semper quae imbecilliora sunt prius utrauis ratione discedunt: ut scombri ante quam thunni. Pe tunt autem pontum tum pastus gratia, qui uberior & commodior ibi pro-G pter aquarum dulcium admixtionem suppeditatur: facit enim copia amnium loci illius, ut mare sit dulcius, & cibus largior habeatur, quem iidem fluuij deferunt: tum etiam propter partum: sunt enim ibi loca ad partionem aptio ra & tutiora: (beluae nanque magnę pauciores ibidem sunt, nec in ponto fere quicquam maleficum est,) & humor dulcior ac potulentior foetum melius educat. Quin & latent piscium complures: alij hyeme, ut hippurus & coracinus, thunnus, & pisces saxatiles, omnemque cartilagineum genus, diebus scilicet frigidissimis: nonnulli aestate, ut glauci: non enim fere capiuntur hi nisi statis quibusdam temporibus, eisdemque semper: cum caeteri omnes fere semper capiantur. Saxatiles uero coniugatim mares cum foeminis condu-H tur, quomodo & foetificare solent: ut turdi, merulę, percae. Duo lacus Italię, inquit Plinius, in radicibus Alpium, Larius & Verbanus appellantur, in quibus pisces omnibus annis uergiliarum ortu existunt squamis conspicui crebris atque praeacutis clauorum caligarium effigie: nec amplius quàm circa cum niensem uisuntur. De coloris mutatione in piscibus, uoceque & somno. Cap. CLIX. AVtant colorem pisces nonnulli pro anni tempore, (quemadmodum & MA ex auibus quaedam) ut qui merulae uocantur & turdi: uere enim nigre scunt, post uer albedinem suam recipiunt. Phuca etiam mutat colorem: cum enim A enim caeteris temporibus candida sit, uerno uaria redditur.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 364","label":"Cap. CLVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/364","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/364"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 365","label":"Cap. CLVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/365"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}