{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 365-2","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 365-2","ref":"365-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/365-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/365-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/365-2.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Cap. CLX. Oca pro sua natura piscium genera quaeque sibi habent ad incolumita Item commodiora: quod enim litorale aut pelagium est, huic suo loco pro naturae desiderio uersari commodius est: quod autem ambigit, id commode utroque degere potest: sed sunt loca quaedam singulis propria, in qui bus rectius ualeant. Limosa regio planum educat piscem, ueluti soleam, rhombum, passerem: at arenosi gurgites planos quidem non pessime, sed pelagios melius pascunt, ut auratas ac dentices. nec omni mari potest piscis omnis inesse, ut helops, qui Pamphilio profundo nec alio mari pascitur, ut Atlantico faber. Commodiora piscibus (quod simpliciter dixerim) loca sunt ea quae algarum copia scatent: pinguiores enim locis his capiuntur. nam & quibus alga in cibo est, abunde hîc pascuntur: & quibus caro appetitur, plu res pisces sibi reperiunt. Interest etiam aquilonia loca sint, an austrina: genus enim longum aquiloniis melius uiget: & quidem aestate loco eodem in aquiloniis plures longi quàm lati capiuntur. Sed discrimen piscium diuersitate etiam locorum ac temporum existere potest: ut circa Cretam insulam gobiones omnemque saxatile genus satis pinguescit. Lupi pisces in Tyberi amne inter duos pontes meliores sunt: rhombus Rauennae, murenę in Sicilia, elopes Rhodi. Illa non in nouissimis mira, amarissimos esse pisces ad Pelen insulam & ad Clazemonas: contra ad scopulum Siciliae & Leptim Africae, & Euboeam & Dyrrhachium: rursus ita salsos ut possint salsamenta existima ri, circa Cephaleniam & Ampelon & Paron & Deli petras: in portu eiusdem insulae dulces. Quam differentiam pabulo constare non est dubium. Thunnus post arcturum melior est, aestate deterior. Vigent pisces ouipari fere ueris tempore donec pariant, uiuipari autumno: & mugiles item, & mulli, & re liqui generis eiusdem. Pariendi tempore laborant omnes pisces: unde fit ut tunc potissimum ruant in terram: feruntur porro graui stimulo agitati in terram. Innascuntur enim in uentre minuta quaedam animalia uermium specie, quae partum expellunt, ut dictum antea est. atque omnino id tempe ris motu perpetuo incitantur donec pariant: à partu statim requiescunt.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 365","label":"Cap. CLVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/365"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 366","label":"Cap. CLX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/366","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/366"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}