{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 369.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 369.1-4","ref":"369.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/369.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/369.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/369.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Qui tamen pelagij dicuntur, longe perstant iis qui limoso litore uiuunt, aut ubi in mare influit amnis: tum ut ex iis probus gignatur succus, tum etiam ad saporis gratiam. Deteriores sunt, qui in paludibus aut maris stagnantibus locis uersantur: his etiam peiores sunt, si stagnantia loca in quibus uiuunt angusta exiguaue sunt, & neque magnos recipiunt fluuios, neque fontes habent scaturientes, neque multum est quod effluat. Quòd si nihil penitus efF fluat, sed perpetuo stabilis maneat aqua atque immobilis, longe sunt deteriores. Excrementitia penitus mucosaque, & omnino pessima caro est eorum. qui sordidas limosasque aquas incolunt: ubi uero fluuios multos ingentesque suscipit mare, (uti in Ponto fit) qui locis eiuscemodi degunt pisces, quò praestantiores iis qui in paludibus nutriuntur, eò sunt inferiores iis qui in syncero mari uictitant: mediumque locum obtinent inter pelagios ac fluuiatiles pisces. Marini autem pisces suauiores sunt fluuiatilibus, ut Xeno crates prodidit. facile in corpus digeruntur: sanguinemque procreant copiosum, & bonum in corpore reddunt colorem. Qui autem in fluuiis aut stagnis uictitant, ut idem author est, stomacho sunt ingrati, crassiorem suc cum gignunt, nec tam facile permeant. Sunt tamen & inter fluuiatiles qui marinis minime cedant, ut in Nilo coracinus. In Rheno perca & in Tyberi lupus: uictus enim in huiusce generis locis probus est, & qui abunde suppe ditatur. Porro eorum qui in fluuiis degunt, caeteris praestat qui in eo amne capiuntur, ubi & aqua copiosa est, & celeriter fluit: mali contrà sunt, qui in paludosis stagnantibusue fluuiis uiuunt. Omnium autem pessimi, qui in fluuiorum ostiis uictum queritant, in quos cloacarum, balneorum aut coquinarum, uestiumue ac linteorum sordes, caeteraque urbium purgamenta defluunt. Qui in piscinis seruantur pisces, si ad pelagios conferas, ingrato sunt sapore. qui è mari in fluuios ascendunt puros ac lympidos, suauiores sunt iucundioresque: qui uero in aqua stagnante limosa clauduntur, quanuis pingues, insuaues tamen sunt.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 368","label":"Cap. CLX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/368"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 369.5-6","label":"369.5 to 369.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/369.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/369.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}