{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 374.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 374.1-4","ref":"374.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/374.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/374.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/374.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"ligulis est: meatusque quidam sunt capillamentorum specie in testis. Atque E cum pepererint, ruptis testis excluduntur foetus. In locis uictitat raia coenosis, nec longe à litore, ut author est Oppianus. carnem habet sapore quidem gratam, sed duriorem & concoctu difficiliorem quàm torpedo aut pastinaca: & quae copiosius praebeat alimentum. Raiam hyeme potissimum comedendam suadet Archestratus. Auribus utilissimum bati piscis fel recens, sed & inueteratum uino. In hoc raiarum genere, λειόβατος, quam leuiraiam uocant, fel habet iecori adnexum: & carnem uirosam & concoctioni renitentem, candidam tamen: à nonnullis rhina uocatur. Ea uero quae asteria batis nuncupatur (quasi raiam stellatam dixeris) molliore est carne, succi que melioris. Rhina, quam squatinam uocamus, planus piscis est & cartilagineus: asperam gerit cutim, qua lignum & ebora poliuntur. fel habet ie-F cori annexum. Squatinarum coitus, eo quòd cauda his plenior crassiorue est, attritu mutuo supinarum partium agitur Bis anno parit squatina una ex planis: primus partus uerno fit tempore: secundus autumno circa uergilia rum occasum, qui partus felicior est. foetus suos nonnunquam & emittit & recipit intra seipsam: ut uero Oppianus scribit, non intra se recipit foetus, sed sub pinnulis suis tuetur. Piscium sola, more polypi, suum colorem mutare creditur. Hoc quoque habet in piscibus captandis solertiae: obruit are na sese, cumque nullam sui corporis partem intectam reliquerit, uerberat radiolis sui oris, quos piscatores uirgulas uocant: quas cum pisciculi aspexe rint, adnatant quasi ad algas quibus uesci soliti sunt. Squatina duram habet carnem, concoctu difficilem: sed quae corpus magis alit quàm aut torpedo aut pastinaca. Diphilus rhinam cibum esse leuem ait & concoctu facilem: & ex his grandiores magis alere. Squatinae piscis cutis combusta uerendorum pustulas discutit. Piscium caeterorum diuersa genera coire uisum à nemine est: squatinam solam & raiam hoc facere creditur argumento piscis cuiusdam, qui nomen ex utroque compositum trahit rhinobati, quasi squa tinoraiam appelles: est enim parte priore raiae similis, posteriore squatinae, tanquam ex utroque proueniens genere.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 372-2","label":"CLXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/372-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/372-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 374.5-7","label":"374.5 to 374.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/374.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/374.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}