{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 378-2","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 378-2","ref":"378-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/378-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/378-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/378-2.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Cap. CLXIIII. cuntur. IT qui galei uocantur, quanuis non plani, cartilaginei quoque sunt. QuiΓαλεός, γαλεώ δης, γαλεώνυnas hi ex utroque latere adhaerentes branchias habent, easque duplices, μος. 2 nouissima excepta. In his circa excrementi ostium, maribus omnibus bina quędam pendent, quibus foeminae carent. Habet & galeus plures appendices superne circa uentriculum. fel habet iecori annexum. iecur ipsum fissum C est: & partes in utroque latere, dextro scilicet & sinistro ita sepositae sunt, ut non eadem origine contineri uideantur, sed bina esse iecinora. Habet uulua in galeorum genere paulo à praecordiis inferius ueluti mammas albidas, quae non nisi grauidis insunt. Porro galeorum non una est species. Differunt autem galeorum generis pisces inter se ratione uteri: nonnullis enim medio uuluae circa spinam oua adhaerent, ut caniculis: spinaces uero galei oua ad praecordia continent super mammas. Cęteri galei bis anno pariunt, excepta canicula, quae semel: & qui stellares uocantur, saepissime, quippe qui bis mense putantur parere: quod ideo uidetur, quia oua eorum non simul perficiuntur. Caeteri foetus suos & emittunt, & metu aliquo imminente re D cipiunt intra scipsos, praeter unum spinacem: maxime hoc faciunt poecylos & alopecius: cęteri minus ob cutis asperitatem. Galeorum plura sunt gene ra, canicula, quam Graeci κύνα uocant: alij νούριον, alij σκύλιον uel σκύμνον, ἢ σαύμνιον: tiulpecula, quae & ἀλώπηξ & ἀλοπεκιάς: spinax uel ἀκανθιάς: & ἀστριάς, id est stellaris, quem πεικίλον alij uocant. Vna omnibus forma uictusque idem est. ueluti cristam habent extantem prope caudam, sed in reliqua dorsi spina nullam. Differunt uero inter se maxime ratione uteri, uti modo diximus. Duram omnes carnem habent. caeteris suauitate praestat, quae asterias uocatur, teneriorque est & melior, ut Icesius author est. Canicula galeus (ut Xenocrates tradit) & qui illi sunt similes, sapore uirus referunt, & malum procreant Canicula, casuccum. Porro caniculae trifariam dicuntur: unum genus ferox est, quod nis marinus, inter cetacea numeratur: magnitudine thynnos superat, quos & deuorat κύων. Carcharias. Canis carcha rίας, κύων καὶ χαριάς. Cynosphastum Lamia, scylla. Centrine, κιν Τείνη. Γαλεὸς κύων Galeius canicula. Σκύμνος, Σκύμνιον Σκύλιον, Νούριος. Ἀλώπαξ, ἄλω πεκίας. Vulpecula, uu pes marina. Canis pinguis. Ακανθίας, spinax. Αεῖος γαλεὸς leuis galeus. uel mustelis","prev":{"citation":"De differentiis animalium 378","label":"CLXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/378"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 379","label":"Cap. CLXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/379"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}