{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 383.1-5","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 383.1-5","ref":"383.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/383.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/383.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/383.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Murenae morsus uenenosus est: eademque comitantur symptomata, quae uiperae morsum: uerum perniciosas illas teretes esse minoresque ac uarias, atque è uipera prognatas tradit Andreas. Murena polypo hostis est & carabo, atque cum utroque pugnat. Probantur ex murenis maxime è Siculo freto quae πλωταὶ & Latine flutae dicuntur, quòd in summo superna tantes, sole torrefactae curuare se posse, & in aquam mergere desinant: atque ita faciles captu sint. Carnem habet murena nec duram nec mollem, sed mediocrem: quae item succum procreat neque tenuem neque crassum, sed me diocrem: quae tamen in uitiosis aquis degunt, pessimae sunt. Alunt murenae, inquit Icesius, non minus quàm anguillae aut congri. Murenae morsus, ipsarum capitis cinere sanantur. Lichenas & lepras tollit murenarum cinis cum mellis obolis ternis. Est & murena quaedam fluuiatilis, cui spina unica est ut Dorion prodidit, non aliter quàm asellorum generi, quod callariam di cunt. Serpentis quoque speciem resert anguilla, piscis longus ac leuis: binas habet pinnas iuxta branchias, quas utrinque quaternas gerit simplices, cas que exiguas: gula quoque illi exigua: fel in iecore inest. In omento sebum pin gueue paucum, & in paucis inest: plurimae eo carent. Non est in iis genus ma C sculinum foemineumue: nec per coitum procreantur, nec pariunt oua. Nec uero capta unquam aliqua est, quae aut semen genitale aut oua haberet. Meatus quoque uel semini uel uuluae accommodatos nulla rescissa ostendit: sed hoc unum fere inter sanguinea genus totum sine coitu, sine ouo procrea tur: quod ita esse argumento constat, quòd in nonnullis foeculentis stagnis, aqua omni exhausta, & limo detracto, anguillę denuo generantur ubi aqua accesserit pluuia: nam siccis temporibus gigni nequeunt, etiam in stagno perenni: quippe quę imbre & uiuant & alantur. Conuolutis sibi inuicem anguillis attritu corporum mutuo, ut nonnulli tradunt, mucor quidam in arenam limumque distillat: ut uero aliis uidetur, atterunt se scopulis: ea stri gmenta uiuescunt. nec alia est earum procreatio: nam anguilla neque mas neque foemina est, ut modo diximus, neque prolem ex se aliquam potest procreare.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 382-2","label":"Cap. CLXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/382-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/382-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 383.6-7","label":"383.6 to 383.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/383.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/383.6"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}