{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 399","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 399","ref":"399","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/399","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/399","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/399.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"species quatuor: aliae nanque fuluae, aliae candidiores, nigricant aliae. Sunt E & quos εοποὺς & αλαποὺς uocant, quasi magnos aut cauos habentes oculos 2 dixeris: quandoquidem supercilium in iis ueluti in orbem ducitur. Anthian quoque alij callichthin uocant, alij callionymon: nonnulli elopa: & alij lycon. Quos tamen diuersos esse pisces Dorion affirmat: est enim callichthis (qui & callionymos à quibusdam uocatur) serratis dentibus, & carniuorus, & gregalis: atque, ut sentit Oppianus, pelagius, & qui non admodum lito re gaudeat. Hunc sacrum piscem cognomine uocant: nam ubi callichthis est, noxia magnarum non caetera monstra ferarum apparent: & si hamo detinetur, ingente ui renititur. Callionymus Aristoteli litoralis piscis est, idem 4 qui & uranoscopos uocatur ab oculis, quos in capite ita sitos habet, ut etiam si noluerit, non potest non suspicere caelum: nonnulli agnum uocant. Fel cal F lionymo in iecore inest proportione corporis maxime omnium piscium copiosum. Vranoscopus malum procreat succum, & saporem habet uirosum, ut Xenocrates author est: & cibus grauis, ut Diphilus prodidit. Et sunt qui callionymum dicant esculentum esse: plerique negant. Fel callionymi ocu lorum suffusioni, albugini, & hebetudini obscuritatiue medetur. cicatrices sanat, & carnes oculorum superuacuas consumit: auribus utilissimum, cum rosaceo infusum. Ignauus piscis est hemerocoetes: oculos hic habet in summo uertice, os inter oculos medium. Interdiu semper dormit, noctu uigilat oberrans: indeque à nonnullis nycteris uocatur. Piscis uoracissimus, & nunquam edendo satiatus. nec cessabit unquam, Donec cum rapido disrumpat uiscera uentre Et nimio pastu uita spolietur onustus. Est tantae signum crapulae uentrisque rapacis: Apprendat si quis piscem, dein porrigat escas, Dum cibus ore tenus, pastu & summa ora replentur, Arripiet. Ellopa quoque nonnulli anthian uocant: eundemque esse quem callichthin","prev":{"citation":"De differentiis animalium 397-2","label":"CLXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/397-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/397-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 399-2","label":"CLXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/399-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/399-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}