{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 404-2","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 404-2","ref":"404-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/404-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/404-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/404-2.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"tum uero quàm maena meliorem succum progenerat. Diphilus sparum acrem esse praedicat, carne tenera, minime uirosa, stomacho grata, concoctu haud difficili, & quae urinam ciet: frixa tamen difficilius concoquitur. Auratae, i qam chrysophryn Graeci à fulgente splendore uocant, in gustus suauitate G primas partes tribuit Icesius. uerum uti Martialis cecinit, Non omnis laudem pretiumque aurata meretur: Sed cui solus erit concha Lucrina cibus. Litoralis piscis aurata est, partim saxosis partim arenosis locis degens: pela gius quoque. uonnunquam appendices habent auratae superne exeuntes circa uentriculum, aliae plures, aliae pauciores. Parit aurata aestate. parit uero, ut lupus, in iis maxime locis qua flumina exeunt in mare: quinetiam in maritimis paludibus auratas quoque gigni apertum est. medijs feruoribus latet, ut onos, plurimum temporis. Hyeme aduersa ualetudine laborat. Fusci na saepenumero capitur interdiu dormiens, ut lupus: alioqui minime fuscina posse capi existimatur. Auratam Ephesij ioniscum uocarunt, ut Arche-H stratus author est. Aurata carnem habet candidam, solidam, & quae bonum procreat succum, abundeque nutrit, facile digeritur atque excernitur. Auratae. Orata, ut Festus inquit, à colore auri: quod rustici orum dicebant. Aurei coloris chryson habet Plinius ex Ouidio: qui in Halicutic. inquit: -Et auri chrysophrys imitata decus. Oppianus in Halicutic. lib. 1. Ἀλλίη γρύβφρυς ἐπώνυμος, id est ut uertit Lippius, Aurata à splendoris nomine dicta, De turdo, merula & aliis quibusdam saxatilibus. Cap. CLXXV. FNter saxatiles scarus, ut dictum est, principatum obtinere creditur: secundum uero locum Galenus merulae ac turdo tribuit: tertium deinde iulidi, Adi, phycidi & percae. De scaro satis diximus. Merula, quae σσυφος graece di- Merula. Κόσσυφος. Icitur, inter saxatiles laudata, colore est subobscuro uiridante.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 404","label":"Cap. CLXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/404"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 405","label":"Cap. CLXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/405","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/405"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}