{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 407.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 407.1-4","ref":"407.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/407.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/407.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/407.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Segmentis coeunt, sed dissociantur aristis. Perca alimentum gignit saluberrimum, & quod concoctu facile est: uerum, ut inquit Diphilus, aeque atque phycis facile corrumpitur. Pro locorum tamen ratione in quibus uictitant, percae nonnulla uarietas contingit. Quae in Rheno gignitur perca, marinis piscibus in succi probitate aequalis est, ut prodidit Xenocrates. Percae salsae e capite cinis, melle addito, uerendorum pustulas discutit. Channe aut chaune, phycidi & percae similis: pelagius pi scis, ut Aristoteli placet, & carne sola uescitur. Circa saxa uictitat, ut scribit Oppianus, alga muscoque plena. Colorem habet, uti ex Aristotelis sententia refert Athenaeus, nigro rutiloque uarium, aut in nigro rufescentem, & maculis lineisue quibusdam distinctum. Huic uenter prope os positus est: adeo ut cum minores pisces insequitur, uentriculus illi in os nonnun F quam procidat ob uoracitatem. Channę omnes grauidae capiuntur. Et ex se Concipiens channe gemino fraudata parente est, inquit Ouidius. Carnem habet channe mollem quidem & tenellam, sed quàm perca tamen duriorem. Channae iecur siccatum pondere. X. IIII. cum oleo cedrino, perunctis pilis nouem mensibus, psilothrum fit palpebrarum. 1 Viridante, &c. Merulaeque uirentes dixit Ouidius: Athenaeus uero κίσσυφος μελάσχρους. 2 Iulis, &c. An idem sit piscis Galeno & Oppiano qui iούλις uocatur, ambiguum uidetur. 3. Vide an fortasse hoc in loco apud Athenaeum legi debeat (ut coniicit Hermolaus)ὓς pro μύς, id est sus 4 Spinis uallatus. Ακανθυστεφὴς καὶ παγκιλόχρους. De melanuro, coracino & aliis quibusdam. Cap. CLXXVI. CAxatilis piscis est melanurus: & prope litora in locis arenosis alga paOscitur. Coracino similis est piscis uarius, notis pluribus nigris insignis, i non aliter atque sargus. Percarum ducem Numenius melanurum dixit. Vi ribus haud magnis est, sed solers: non facile reti aut nassa capitur: nec ad pastionem mari tranquillo, sed tempestatibus agitato proficiscitur: capiturque tunc temporis apud litora esca ex casco & pane. In Stabiano Campaniae ad Herculis petram, inquit Plinius, melanuri in mari panem abiectum rapiunt: iidemque ad nullum cibum in quo hamus sit, accedunt. Xenocrates melanurum stomacho gratum esse praedicat, probumque gignere succum: & qui facile digeritur, abundeque nutrit, atque haud difficulter excernitur.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 406","label":"Cap. CLXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/406","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/406"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 407.5-6","label":"407.5 to 407.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/407.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/407.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}