{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 414","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 414","ref":"414","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/414","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/414.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Nascitur autem non in mari solum, sed in paludibus ac fluuiis: quo fit, ut ce A phali non paruum inter se discrimen habeant: ut uideri possit cephalus pelagius alterius esse generis, carneque ipsa plurimum differre ab eo, qui in palude uiuit, aut fluuio, aut limoso aliquo stagno, aut cloaca, qua expurgantur urbium stercoraria. est enim eorum caro qui in coenosis & sordidis aquis uictitant, excrementi mucique plena: sicut optima eorum qui in puro mari uiuunt, praesertim si uentorum flatibus agitetur. Inter pisces cephalus ma xime utraque aqua utitur, marina scilicet & dulci: & hanc habet naturam, ut aduerso flumine natans, quàm longissime à mari discedat. Et hic quidem cephalus numerosas illas ac paruas spinas non habet, sicuti neque marinorum quispiam alius: uerum qui ex fluuio aut palude in mare descendit, non secus ac congeneres huiuscemodi, spinarum plenus est. Hęc de cephalo Ga lenus. Pausanias quoque cephalos lutosos esse pisces testatur: coenosisque locis & fluuiis turbulentis gaudere. Cephali praestantiam statim indicat gustus: qui enim praestantior est, & suauior sentitur & acrior, pinguedinisque expers: at contrà, qui piugues sunt atque insipidi, ij tum in gustu, tum uero Insipidi, q τὴν γοῦσιν ad concoctionem sunt deteriores, stomachoque aduersi, & malum procreant ἔκκλυτοι. succum. Hic tamen si sale condiatur, (nam & cephali sale adseruantur) longe quàm ante praestantior euadit: nam quod in eo mucosum uirosumque est, id totum deponit. Recens autem salitus iamdiu in sale adseruato meLeuciscus. lior existit. Leuciscos uocant nonnulli pisces quosdam in fluuiis genitos, Αθυκίσκες. alterum cephalorum genus esse rati. Est autem leuciscus caetera quidem us quequaque cephalo similis, nisi quòd leuciscus candidior paulo est, capiteque minore & sapore acutiore. Quod ad alendi facultatem attinet, cepha Cephalus fluuiatilis. lo fluuiatili similis est. De cephalo autem fluuiatili ita cecinit Ausonius: ca Capito. pitonem uocat. Squamcus herbosas capito interlucet arenas, Viscere praeteneris fartim congestus aristis Nec duraturus post bina trihoria mensis. Mugil & κεστε ζὺς tam genus quàm speciem significant: uocantur etiam mugiles à ωλῶτες.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 413.4-6","label":"413.4 to 413.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/413.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/413.4"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 414-2","label":"Cap. CLXXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/414-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/414-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}