{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 42","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 42","ref":"42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/42.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":447,"text":"Hominis autem partes, & si sensu facile percipi possint, describendae tamen sunt: ut & sensum ratio comitetur, atque etiam ut series commentandi seruetur perpetua, dum ordinem persequimur omnium: quò minus lateant ea quae non eodem modo quo homines, caetera animalia possident. Partes itaque primum enumera bimus officiales, quae externae sunt, utpote quae sunt per usum quotidianum praecipue nobis notę: deinde interiorum ordinem prosequemur: postremo quae similares sunt, explicare conabimur. Cap. VI. De capite & eius partibus. A Aximae igitur partes, in quas primas diuiditur corpus, hae sunt, ca Mput, collum, thorax, brachium duplex, crus duplex. Caput in animali bus omnibus superiorem obtinet situm, corporis suiratione. Capitis autem pars quae capillis intecta est, calua appellatur: cuius pars prior sinciput, posterior occiput est. Quod uero inter sinciput & occiput est, σεφάνυν dicunt, id est coronam. Extremus etiam capillorum ambitus σεφάν uocatur. Caluę medium illud discrimen & aequamentum capillorum, uerticem uocamus, Graeci κερυτὴν dicunt, unde & δικέρυτοι, id est biuertices dicti, quibus discrimon illud geminum est: uerum non osse, sed aequamento. Faciem partem eam nominamus duntaxat in homine, quae in priore parte caluae subiacet. Pars faciei frons, quae sub sincipite posita, inter idipsum & oculos est: huic quae praetenditur cutis, πεμετωπίδιον dicitur: in qua rugae, σολίδις dictae. Ab utraque frontis parte, tempora sita sunt. Supercilia sub fronte bipartito distincta. inter ea quod medium est, μεσόφρυον: at eorum partes quae naribus proximae sunt, ὀφρύον κεφαλαί, id est superciliorum capita dicuntur: & οὖραι, id est caudę, quae ad tempora accedunt. pilos uero ipsos medici nonnulli τύλους uocarunt. Superciliis oculi subiacent duo: quorum partes superius inferiusque oculos tegetes, palpebrae appellantur. Pilos, qui extremo palpebrarum ambitui adhaerent, cilia nominamus. extremus uero palpebrarum ambitus unde excrescunt cilia, ταροὸς uocatur. Humor oculi quo uidemus, pars uidelicet illa quę in medio est, pupilla, quod eam ambit, nigrum oculi dicitur: quod postremo nigrum circundat, cadidum oculi uocatur. Pars etiam communis superioris inferiorisque palpebrę angulus est, quem duplicem uterque oculus habet: alterum iuxta nares, alterum iuxta tempora. Auris pars capitis qua audimus est. huius pars exterior, quae plana patulâque manet, Latinis auricula, Graecis πτερύωμα est, (quasi alam dixeris aut pinna) quae solum chartilagine & cute constat. Qua uero parte sui extrema ab anteriore in posterius uertitur, & quasi reflectitur, κυρτοειδές dicitur. sub hoc, quod ueluti dimidium circuli est, ad rotunditatem uergens, & in mucronem exurgens, ῥυστας appellatur. quod uero huius acumini subest concauum, κογχίον. rotudum quod in medio est foramen A meatus auditorius uocatur. Suprema autem pars pinna dicitur: inferior fibra. Pars illa interior anfractui cochleae similis, desinit in os quod auriculam plane imitatur. Partem inter utrunlibet oculum, & aurem, & uerticem po sitam, tempora appellamus. Item pars faciei inter oculos sita, nasus est: cuius partes concauae utrinque positae, nares dicuntur, graece μικτῆρες, quae meatum praebent spiritui. his nanque aërem reddimus, & accipimus.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 41-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/41-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/41-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 43.1-4","label":"43.1 to 43.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/43.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/43.1"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}