{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 420.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 420.1-4","ref":"420.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/420.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/420.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/420.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"nisi tempore tepido non capiatur: utpote quod de humo ad summa tepo E ris gratia ueniat. Fiunt locis umbrosis & tepidis, quoties temporis beneficio solum tepescit, ut in Attica terra apud Salaminem, & iuxta Themistocleum, & in Marathone: nonnusquam uel cum aqua de coelo incessit oritur pisciculus hic in spuma, quae à copioso imbre cadente efficitur, unde no men spumae (ἀτρὸς) accepit: ferturque interdum per summa maris, (cum caelum tranquillum fuerit) & in spuma fluitat, perinde ac in fimo uermiculus uoluitur: quamobrem in loca complura genus id apuae affertur è mari: & copiose quoque generatur, & capitur anno tranquillo & humido. Iis itaque ortus partim ex limo aut arena, partim per summa facta putredine agitur. Reliquum uero apuarum genus, foetura piscium est: quae etenim co bites dicitur à gobionibus, ut modo diximus, paruis ignobilibus creatur. Quae uero phalerica uocatur, membradas gignit, quibus unà cum spinis uesci solemus: sicuti & aliis quae ex iis procreantur: uocantur autem trichides. Ex iis trichiae oriuntur, uile edulium, ut testis est Iulius Pollux. Trichias, uel, 6 ut Aristoteli uidetur, trichaeus, cum pontum ingreditur, uidetur & capitur: sed exiens nusquam uisus adhuc est: sed hi soli Istrum amnem subeunt, unde, quà diuiditur fluuius, per abditum terrę meatum in Adriaticum mare de fluunt: argumento est, quòd subeuntes ex Adriatico in meatus illos nunquam capiuntur: sed descendentes in Adriaticum semper. Trichias bis anno parit. Est apuae genus quoddam, quale in portu Atheniensium nascitur, quod encrasilochos dictos progenerat: ut uero quibusdam uidetur encrasilochi ex illo apuarum genere procreantur, quam cobitin appellari diximus: quin etiam genus aliud apuae est, quod maenarum & mugilum sit foetus. Illa ue ro altera quae aphros & aphritis dicta est, humida est, breuéque, ut dictum est, tempus durat, & restant tandem caput & oculi. sed iam piscatores quemadmodum deportare possunt inuenerunt: sale enim aspersa plus temporis adseruari potest.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 417","label":"Cap. CLXXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/417","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/417"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 420.5-7","label":"420.5 to 420.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/420.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/420.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}