{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 420.5-7","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 420.5-7","ref":"420.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/420.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/420.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/420.5.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Et haec certe caeteris quae hactenus dictae sunt omnibus pręstat. Cobitin etiam epseton pisciculum uocat Dorion: & illum quoque qui ex athrine pisciculo procreatur. Est sane epsetus in apuarum genere pi 8 sciculus. epsetos uocant nonulli pisciculos qui in fossulis relinquuntur Nilo recedente. Praeterea quoddam apuae genus triglitem Dorion nominat. Icesius in apuarum genere quaedam, inquit, alba & tenuis admodum est & spumea quàm cibotin nonnulli appellant: alia pleniore crassioreue corpore, & sor didior: praestantior quae nitida & tenuis est. Engraulis, ut scribit Oppianus, apuae genus est, pisciculus perimbecillis & timidus: ut qui grauissima sit pi scibus omnibus praeda. Engraules cateruatim & uelut nodo indissolubili colligati natant: ut nonnunquam uel nauim remorari possint: capiunturque retibus magno numero. Sut, inquit Oribasius, pisciculorum minimorum genera quaedam, quae sale adseruantur, quae unà cum acrioribus oleribus eduntur. Vocantur alia κρακίδια, alia βορίδα, alia κέλλια, alia τυφλήνίδα, quae omnia & stomacho infesta sunt & aluum citant, nec facile corrumpuntur. Apuarum tanta est Athenis copia, ut ob uilitatem (ut Chrysippus refert) uulgare sit mendicorum edulium: cum tamen aliis locis, ubi longe deteriores A nascuntur, magno habeantur in pretio. Apua, ut Clearchus peripateticus docuit, piscis genus est molle ac tenerum adeo, ut admotum igni protinus de12 coquatur: & oleo feruenti iniectum, statim ab igne auferendum pręcipiat Apuae. Archestratus. Apuae, membrades & trichides, piscesque id genus alij, qui Membrades. bus unà cum spinis uesci solemus, humidius praestant alimentum, flatuo Trichides. sumque, dum in uentriculo concoquuntur, generant spiritum: ut qui concoctionem recipiunt minime aequalem, statim etenim caro ipsa concoquitur, sed spinae tempore longiore perficiuntur.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 420.1-4","label":"420.1 to 420.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/420.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/420.1"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 421","label":"Cap. CLXXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/421","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/421"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}