{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 426","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 426","ref":"426","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/426","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/426","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/426.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"qua suprà dictum abunde est: his enim quasi grunnitus quidam emitti-E tur. In Clitore amne pisces uocales esse Mnascus Patrensis author est. Philostephanus Cyrenensis Callimachi familiaris, in Aorno fluuio pisces esse 1 tradit similiter turdis auibus uocales: uocari autem ab accolis πικελίας. Ego uero, inquit Pausanias, hos pisces cum caperentur uidi: uocem autem audiui nunquam, quanuis uel ad uesperum usque apud fluuium expectassem: quo maxime tempore uociferare feruntur. Appion maximum piscium esse tradit porcum, quem Lacedęmonij orthragoriscum uocant: grunnire eum cum capiatur. Inter uenena sunt piscium porci marini spinae in dorso, cruciatu magno laesorum. Remedium est limus ex reliquo piscium eorum corpore. κάπεις, ut inquit Aristoteles, id est aper, piscis, quem amnis Achelous 2 gignit, uocalis habitus est: & grunnitum habet. Idem fortasse quem ut, id F est, suem uocant nonnulli, alij ψαμμίτν uel ψαμμαθίδ: quanquam vες θαλάττοι, id est sues marini non inepte dicuntur etiam thynni, cum à glandium marinarum esu pinguiores efficiantur. Circa Lusitaniam nanque, ut refert Polybius, nascuntur in mari glandes, quibus uescentes thunni mirum in modum pinguescunt, non aliter atque porci quadrupedes terrestribus glandibus: quocirca non immerito sues aut porci marini dici possunt. Laudantur in hoc pisce maxime, quae circa uentrem partes sunt: ἀπογάρια dicuntur & abdomina. 1 In Aorno, &c. In Aroanio Arcadiae fluuio scribit Pausanias. 2 Κάπρος, Hic forsitan est, quem Athenaeus ποταμμονχοῖρον, id est porcum fluuiatilem uocat: quem etiam ex Aristotele uocalem esse tradit. Eodem loco habetur σκάφρος, quem & nocalem G Ἴαινìs quoque piscis est, esse dicit, nisi forsitan menda sit, & κάπες scribi debeat. & ὕαινα: sed an iidem an diuersi à sue, dubitat Athenaeus. Durique sues, dixit etiam Qui dius in Halicutic. De hyaena ita habet Plinius, Et hyaenam piscem uidi in Oenaria insula captum, caput exerentem. Hyaena ab Oppiano inter ferocia cete numeratur, quae multo sit immanior quàm hyaena terrestris. De thynno, thynnide, pelamide, & huiusce generis aliis.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 425","label":"Cap. CLXXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/425","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/425"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 426-2","label":"Cap. CLXXXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/426-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/426-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}