{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 428","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 428","ref":"428","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/428","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/428","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/428.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":416,"text":"At uero pompilum alium esse piscem sentiunt & Ouidius & Oppianus, atque Athenaeus: pelagium quidem piscem, & qui pelamidi similis sit, sed diuersus tamen: qui & circa naues frequenter conspicitur ludibundus, easque ad terram usque euntes comitetur. Pelamis, Diphilo authore, cibus grauis, copioseque alit, con coctu difficilis, urinam ciet: quòd si sale maceretur, facilius aluum mouet, & extenuandi ui praedita est. Sapore quoque iucundo est, inquit Xenocra tes, & meliusculum procreat succum: nec facile corrumpitur. Sarda, ut idem ait, gustui grata est: ob eam quam in se habet acrimoniam cybio praestantior: appetentiam incitat, & aluum mouet. Thunni autem caro, eodem authore, stomacho aduersa est, aridaque & mali succi: aegre deiicitur aluo, sed F copiosum praestat alimentum: & in summa, grauis cibus est, ut Diphilus prodidit. Galenus thynni, inquit, sicuti & grandiores alij pisces, succum gi gnunt crassum tenacemque: ac proinde eorum usus senibus inutilis est. Quae autem pelamides uocantur, carnem habent teneriorem: & succum gignunt crassum, qui ad mediocritatem magis tendat. Et, ut paucis dicam, thynnorum caro, qui & ętate & corporis mole sunt minores, non perinde dura est atque seniorum maiorumque. Thynni recentioris adipe Attalus ad recentiora ulcera usus est. Psilothrum est thynni sanguis, fel, iecur, siue recentia siue seruata: iecur etiam tritum, mixtaque cedria plumbea pyxide adseruatum. Thunni ad rem salsamentariam senes improbi sunt: quae autem pelamides uocantur, iis longe praestantiores sunt: ut quae laudatissimis salsamentis non cedunt. Hae particulatim consectę in genera cybiorum dispartiuntur: concisa nanque pelamis quae post quadraginta dies à Ponto in Męotim reuertitur, cybium uocatur. Cum uero annuum excessere tempus, & iam primum thynni uocantur, uti diximus: hi membratim caesi ceruice & abdomine commendantur atque clidio, recenti duntaxat: & tum quoque 9 graui ructu: caetera parte plenis pulpamentis sale adseruantur. Melandrya uocantur caesis quernis assulis similima: uilissima ex his, quae caudae proxi10 ma, quia pingui carent: probatissima ea quae faucibus. Haec Plinius. Xenocrates caeteras thynni partes praeter collum & abdomen melandrya uocauit, quòd nigris quercuum radicibus similes sint. Sed quaenam recipiant H discrimina thynnorum partes, quae sale adseruantur, mox referetur. Thynni salsi carnem Dioscorides ὁμοτάριχον uocari scribit. Haec si edatur, iis quos uipera, quae prester dicitur, momorderit, auxiliatur: oportet autem uinum quamplurimum subinde cogantur haurire, indeque euomere. lis quibus διρυμιφαγία opus est, id est, qui acrioribus cibis ad uomitionem proritandam indigent, accommodatissima est. Canum morsibus utiliter imponitur. Pelamidum salsarum capitum cinis uel cybiorum cum melle ad condylomata & rhagadas utilis est: sarda priuatim contra presteris morsum prodest. Quod cybium uocatur, inquit Galenus, uulneri à cane inflicto non sine utilitate imponi prodidere quidam: & contra draconem marinum ex aceto. Cybia uetera eluta in nouo uase, deinde trita, prosunt dentium doloribus.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 427","label":"Cap. CLXXXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/427"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 429.1-4","label":"429.1 to 429.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/429.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/429.1"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}