{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 431-2","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 431-2","ref":"431-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/431-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/431-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/431-2.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Cap. CLXXXVII. De salsamentis. Oscere uidetur hic locus, ut de salsuris aliqua dicamus. Salis facultatem 1 tradunt medici compositam esse: humores etenim corporum excrementitios digerit extenuatque: & corpora ipsa in sese cogit atque condensat. Quae igitur corpora sua natura sunt sicciora, haec (uti supra diximus) sale aspersa redduntur ob nimiam siccitatem cibo inepta: quorum uero caro dura est & excrementosa, ea ad salsamenta erunt idonea. Excrementosa autem uoco, quae succum in sese continent pituitosum undique conspersum: & hic quidem quo fuerit copiosior crassiorque, eo melior caro, si sale adseruatur, euadet. Quorum autem mollis admodum fuerit, aut impense sicca caro, excrementorumque expers, ut saliantur inepta sunt. Mollium itaque carnium pisces (quos μαλακετρκους uocant) & qui excrementis uacant, ut salsamenta ex illis fiant, minime sunt idonea. Huius generis sunt, qui saxatiles uocantur atque aselli, qui in puro mari degunt: sed neque mulli, quòd dura sit co rum caro excrementisque uacua, sale inueterantur. At coracini, mylli, pe lamides, & praeterea sardae sardinique, & quae sexitana uocantur salsamen ta, atque id genus alia. Ad hęc inter ea quae in puro mari degunt, quę κκτώδη, id est cetacea uocantur, ut balenae, delphini & phocae, cùm sale condiantur, euadunt meliora: ut quae carnem habent excrementitiam omnia. Huic generi proxime accedunt magni thunni, quos melandrias, tritones, chelidoniasque uocari diximus: sale namque cùm condiuntur, euadunt se ipsis meliores. Praestantissima autem omnium, quae mihi certe experiri licuit, inquit Galenus, sunt quae à ueteribus medicis sardica uocantur salsamenta (hodie 3 sardas uocant), & qui nunc ex Ponto afferuntur mylli. Secundum uero ab 4 iis locum obtinent coracini, pelamides, & quae sexitana uocantur. Haec Ga lenus. At Diphilus myllo coracinum in omnibus praefert: ut qui subpinguis est, bene carnosus, succi non omnino mali: facile & concoquitur, & in corpus digeritur, abundeque nutrit. Quae cybia dicuntur atque horęa, inter ma cra salsamenta praestantissima sunt, ut inter pinguia cordylae, & quae, & a ἢ θυνιαῖοι uocantur. Porro thynnium ait Diphilus ex pelamide maiore fieri: cybia uero atque horaea (quae eiusdem sunt generis) ex minore. Et thynnia A quidem uetustate euadunt meliora recentibus acrioraque: & praecipue Bizantina. Qui circa Gadiram insulam capiuntur orcyni, pinguissimi sunt, uti supra ex Icesij authoritate indicauimus.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 431","label":"Cap. CLXXXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/431","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/431"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 432","label":"Cap. CLXXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/432","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/432"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}