{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 448-3","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 448-3","ref":"448-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/448-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/448-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/448-3.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"ocyor uolucre, acrior telo: ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio pene in uentre, nullus piscium celeritatem eius euaderet. sed affert moram prouidentia naturae: quia nisi resupini atque conuersi non corripiunt. Cete est delphinus: neque branchias habet ut piscis, neque ouum, sed animal generat, & fistulam ad dorsum gerit. Dorsum illi repandum, rostum simum. In dorso cultellata inest penna, qua uel crocodilum interimit: uel, ut inquit Solinus, aculeatae sunt spinę dorsuales: cum ira subiacet, inhorrescunt: cum animi conquiescunt, quibusdam receptaculis operiuntur. Falcata illi nouissima cauda est: Qualia dimidiae sinuantur cornua lunae. Lingua, contra aquatilium naturam, libera absolutaque & mobilis est, bre uis atque lata, haud differens suillę. Pro uoce gemitus humano similis: caret enim labris quibus uocis aliquem possit articulum afformare. Audit quidem, sed nullis cauernis quae uicem praestent aurium. Voces hominum aquilonis flatu celerius haurit: contrà, austro spirante, auditus obstruitut. Et cum olfactus quoque nullam partem sensoriam habeant manifestam, tamen sa gaciter odorantur delphini. Mammas habet foemina & lac, (animal enim concipit ilico & creat, ut modo diximus) quas continet non parte superiore, sed in ima aluo prope genitale: nec modo quadrupedum, papillas conspi A cuas habet, sed uelut alueolos quosdam humoris duos paulo in obliquum porrectos, utroque de latere singularem, è quibus lac fluit, quod ore catulorum sectantium parentem excipiatur: idque iam à nonnullis manifeste perspectum est: neque tamen aliud animal, inquit Plinius, in cursu lambitur.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 448-2","label":"Cap. CXCIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/448-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/448-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 449","label":"Cap. CXCIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/449","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/449"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}