{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 456","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 456","ref":"456","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/456","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/456","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/456.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":446,"text":"meatus autem sicci excrementi atque coitus omnibus quae oua pariunt, idem ut in reli quis ouiparis habetur. Quin & interior ille meatus idem excrementi & uul uae est, tum in mollibus, tum etiam crustaceis: exanguium enim quaedam ita sexum habent utrunque, marem scilicet & foeminam, ut sobolem eiusdem generis procreare possint: alia procreant quidem, sed non sui generis prolem: ut quae non ex coitu animalium prodeunt, sed per se uel in animali, uel in terra, uel in stirpe, uel etiam in eorum ipsorum partibus, uel excrementis creantur: eademque maris ac foeminę sexu distincta sunt: iis coeuntibus gignitur quidem aliquid, sed ex quo nihil amplius gigni possit: uerbi gratia, coitu pediculorum, lendes dictae procreantur: Pulicum genus uermiculorum oui speciem referens: ex quibus nec ea quae generarint, proueniunt: nec aliud ullum animal, sed id quod sunt, sordes tantum persistunt. Quod autem in uniuersum dixerim, eorum aliis toto genere sexus uterque est, ut mollibus, ut crustatis: aliis maxima ex parte, ut generi insectorum. Eorum autem ipsorum quae ex coitu cognatorum animalium gignuntur, ipsa quoque sibi cognata progenerant. At uero quae non ex coitu, sed putri materia oriuntur, ea generant quidem, sed genus diuersum: quodque prodiit nec mas est nec foemina, talia sunt nonnulla in genere insectorum. In exan guium genere, in iis quae ex uermibus gignuntur contrà euenit, quàm quae ex ouo, ut scilicet pars inferior maior inter initia sit dum generantur: oculi G & caput postea augeantur. Quae sanguine carent ex aquatilibus, nec natura calida sunt, ea nasci in lacu non possunt: minus etiam in salsis aquis quae i non sunt potulentiores, gignuntur, ut testata, ut mollia, ut crustata: sed stagnis marinis & iuxta amnium ostia gigni solent. Quod uero ad sensus atti net: quae mollia sunt, & quae crusta operiuntur, atque etiam insecta sensibus praedita esse omnibus constat: nam & uisu & olfactu & gustu: procul enim quandoque sentiunt, & odore escarum partim allectata capiuntur, partim uero odorum quorundam suffitu fugiunt, ut insecta quaedam. Gustus etiam similis ratio est: interdum enim cibum persequuntur diuersum: nec eisdem saporibus omnia delectantur. Tactu uero sentire, (quod etiam ante dixi) omnibus datum animantibus est: quae autem siliceo tegmine ope riuntur, olfactum gustumque habere constat, argumento escarum. De uisu & auditu, quanquam nihil certi manifestique habemus, quibusdam tamen hos sensus inesse apparet: ungues enim ad strepitum se subtrahere cer nuntur, quoties ferramentum sentiunt admoueri. Pectines quoque admoto digito dehiscunt, mox comprimunt se ut cernentes: echini autem & tethe atque glandes olfactum minime habere uidentur. Et generatim quidem de exanguibus animalibus satis dictum est. Minus etiam, &c. Ita Theodorus οὐδὲ τῶν ἀλμυρῶν ἐν τοῖς ποτιμωτόροις, ἀλλʼ ἥττον, οι τὰ ὀστρακόδερμα, &c. Vetus interpres ita habet: neque erit aliquod animal in quo uincit salsedo in aqua dulci, nisi pauca, sicut durae testae, &c. De insectis. Cap.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 455","label":"DE ANIMALIVM DIF¬ G","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/455","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/455"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 457.1-5","label":"457.1 to 457.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/457.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/457.1"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}