{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 459","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 459","ref":"459","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/459","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/459","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/459.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"A testam ambientem, neque terrenum aliquod durum, quod iis proportione respondeat, natura dedit: ipsum enim corpus se sua duritia tueri potest & seruare, nec est quod aliunde muniri desideret. Plinius hęc ita retulit, Inse cta non uidentur neruos habere, nec ossa, nec spinas, nec cartilaginem, nec pinguia, nec carnes, nec crustam quidem fragilem, ut quaedam marina, nec quae iure dicatur cutis, sed mediae cuiusdam inter haec omnia naturae corpus, arenti simile, neruo mollius, in reliquis partibus siccius uerius quàm du rius. Et hoc solum his est, nec praeterea aliud: nihil intus, nisi admodum paucis, intestinum implicatum. Haec Plinius. Partes autem quae ad cibum administrant, non pari ratione datae omnibus sunt: alia enim linguam intra os continent, ut formicae: alia foris gerunt uelut promuscidem fungosam & ca uam, ut ea simul & gustare & cibum trahere possint. Patet hoc in muscarum genere & apum & omnium generis eiusdem: necnon asili & tabani eodem spectant: atque iis quidem lingua, siue promuscis pro aculeo habetur: omnia nanque quibus non in aluo aculeus est, linguam eiusmodi ueluti arma gerunt. Linguam hanc in quibusdam excipit intestinum rectum simplex ad ostium usque excrementi porrectum: in quibusdam hoc retortum in anfractum est. Sunt etiam quae uentrem ori adiunctum, intestinumque à uentre reuolutum habeant, ut quae cum edatiora maioraque sint, conceptaculum cibi obtineant copiosioris. Viscus nullum in his, nullum pingue, sicut neque in caeteris quae sanguine carent. Pars uero illa quae cordi proportione respon det, inter caput & alueum est: quae etsi magna ex parre simplex est, tamen in 1 nonnullis multiplex est, ut iulis & similibus praelongis: quo fit ut praecisa ui C uere possint. Foeminis in hoc genere membrum quod pro uulua habetur, fissum iuxta intestina positum est, in quo foetus generatur. Patet hoc in locustis & reliquis quorum magnitudo aliqua est, & natura coitum recipiat: maxima enim pars generis insecti perexigua est: ideoque & eorum uteri incerti ignotiue propter corporis exiguitatem. Foeminae inter ea quae coeunt insecta, maxima ex parte maiores suis maribus euadunt, ut Phalangia. Praecisa, &c. Insecti diuulsi, inquit Aristoteles, uiuit cum pectore tum caput tum alueus: & sine eo caput auulsum uiuere non potest.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 458-2","label":"Cap. CXCIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/458-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/458-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 459-2","label":"Cap. CC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/459-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/459-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}