{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 46.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 46.1-4","ref":"46.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/46.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/46.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/46.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Cap. VIII. De Thorace & eius partibus. Horacem eam partem appellamus, quę à collo ad pudenda usque trum ca pertendit. Finem enim thoracis faciunt partes quae ostium excrementi tum humidi tum sicci continent. Thorax ipse parte priore posterioreque constat. In priore huius parte, mox à collo communis colli & pecto ris pars, iugulum est, quod ossibus continetur, quae & iuguli dicuntur, & κλείδις Deinde pectus, priorem thoracis obtinet situm: cuius media pars στιθμνιον uocatur, quasi pectusculum dixeris, & σέρνον. Pectus ipsum bipartitum est, in mammam parte sui utraque extuberans. Mammis laxior contextus corporis est. Iuncta illis papilla, per quam lac transmissum elicitur. Qui papillas ambit circulus subniger, quos dicitur. Quod sub mammillis est, προκάρδιον, ac si praecordia dicas. Communis pars costae, brachij, & humeri, ala est, quae F & axilla, & subalis latera. Venter infra pectus est parte corporis priore: totum scilicet quod ab ea parte est, quae sέρνον uocatur, ad pudenda usque, una etiam connumeratis iliis. Huius pars tota exterior musculosa, quae interna obtegit, abdomen est: cuius ueluti radix umbilicus est. Huic radici pars subiecta in latus utrunque ilia dicitur: quae autem recte subiungitur, aqualiculus: cuius postremum, pubes est: qua scilicet pili nascuntur. Sed super umbilicum, sub ore uentriculi, hypochondrium est. Cauum autem com munc hypochondrij, & ilium cholago est. Pudenda his proxima sunt. Pars foeminę propria, uterus aut uulua est: maris penis colisue, foras postre mo thorace propedens, parte sui prima carne propemodum constans, aequabili facie turbinata: nomen à glande pars haec mutuata est, glans dicta. Hanc G glandem quę tegit cutis, ποσ dicitur: & totum quod ex ea cute glandeque constat, praeputium est. Reliqua pars cartilaginea est, & augeri ampliter potest. Huius membri quod minime dependet, ὑπόστημα: foramen uero quâ humor excernitur, ἐυρῆθρα dicitur: & id quo cuticula cum glande adnectitur, κυνολισμίον. Quod in inferiore penis parte, suturae simile est, per scrotum ad podicem usque pertendens, περιναιον est. Subiacent membro genitali testes gemini, cute obducti, quod scortum & scrotum nominamus. Mulieris autem genitale contra quàm uiri formatum est. Cauum enim subditum pubi est, non sicut maris propensum ac prominens: cuius pars interior, loci, & uterus appellatur.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 45-2","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/45-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/45-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 46.5-6","label":"46.5 to 46.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/46.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/46.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}