{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 461","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 461","ref":"461","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/461","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/461","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/461.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Aoui obtinet facultatem: indurescit enim putamem eorum, & tantisper immota redduntur: quod etiam in uermiculis apum & uesparum non secus atque in erucis apertum est: & in caeteris quoque omnibus quae non coitu ge nerantur, uel in lanis uel aliis huiuscemodi, atque etiam in aquis. Omnia enim post uermis naturam, motu cessant, & putamine obarescunt: mox ru pto putamine exit ueluti ex ouo animal, tertia mutatione finem accipiens generationis, idque pennatum magna ex parte est: colorem uero à sua eruca traliunt quaecunque ex erucis orta sunt. Haec eadem gignendi ratio (ut dixi) caeterorum etiam est quae ex uermibus consistunt, ut apum, uesparum & crabronum, scarabeorum atque aliorum id genus omnium. Eorum quae ex uermibus gignuntur contrà quàm eorum quae ex ouis, pars inferior maior inter initia sit, oculi & caput postea augentur. Tempus generatio B nis insectorum à principio ad finem usque maximae fere parti septenariis ternis describitur aut quaternis. Culicum & uermiformis generis parti plurimę, ter septeni dies attributi sunt: iis uero quae sui generis animal procreant quater septeni magna ex parte: septem ex iis ab initu, concretio uermis & consummatio uendicat sibi: reliquis tribus septenis incubant atque excludunt, ea scilicet quae suo procreant foetu ut araneus, aut id genus aliud: mu tationis uero & transitus in figuras alias, trinis aut quadrinis diebus, parti maximę peraguntur; sicuti in morbis quoque dies decretorius euenit. Talis insectorum generatio est. Pereunt striatis contortisque membris, ut se nectute genus maiorum animalium moritur, quę pennata ex iis sunt, penCnis etiam contractis autumno fere moriuntur: tabani quidem uel aqua intercute oculorum caeci intereunt. De uictu insectorum, uoce, ualetudineque & aliis quibusdam affectibus.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 460.4-5","label":"460.4 to 460.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/460.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/460.4"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 461-2","label":"Cap. CCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/461-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/461-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}