{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 464","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 464","ref":"464","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/464","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/464","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/464.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":405,"text":"Sunt tamen qui fucos & per se fingere fauos eodem in alueo, & cum api bus negotium conficiendi faui partiri dicant: uerum mellificandi nullam habere facultatem: sed uesci tum eos, tum eorum pullos melle quod apes fecerint. Haec fere Aristoteles: ueruntamen, ut Columella author est, ad procreationem sobolis conferre aliquid hi fuci uidentur: insidentes seminibus, quibus apes figurantur. Itaque ad fouendam & educandam nouam prolem, familiarius admittuntur: exclusis deinde pullis extra tecta proturbantur. Et Plinius, Sunt autem fuci, inquit, sine aculeo imperfectae apes, nouis-F simaeque à fessis & iam emeritis inchoatae, serotinus foetus, & quasi seruitia uerarum apum. Quamobrem imperant iis, primosque in opera expellunt, tardanteis sine clementia puniunt: neque in opere tantum, sed in foe tu quoque adiuuant eas, multum ad calorem conferente turba: certe quo maior fuerit multitudo, eò maior fiet examinum prouentus. Cum mella coeperint maturescere, abigunt eos, multae singulos aggressae trucidant. Et si prouentus desperatur, tunc & fucos abigunt. Proprium furibus genus es se aliqui existimauere, inter apes grandissimis, sed nigris, aluoque quàm apis utilis ampliore, ita appellatis, quia furtim deuorent mella. Furis sicuti & fuci nullum est in apum opere munus, sed caeteris quibuscum uiuunt, iniuriam faciunt: nam fur ipse si quando in alienos fauos surripere ingressum potuerit, adeo in satietatem repletur ut nequeat auolare, sed ante alueum uolutetur. Itaque non impune semper haec faciunt: nam deprehensi interdum à bonis apibus occiduntur, sicuti & fuci. Apes unicolores magis sunt quàm crabrones aut uespae. Optimae breues uariaeque & in rotunditatem compactiles: deteriores longę, crabronibus uespisue similes: etiamnum de terrimae ex iis pilosae. Minores illae officiosiores maioribus sunt: pennae his detritae, color nigricans, & quasi combustae essent. At maiores nitidae uenustaeque sunt more otiosarum mulierum. Peripateticae sectae conditor Ari stoteles in iis libris quos de animalibus conscripsit, apum siue examinum genera complura demonstrat: earumque alias uastas sed glomerosas, casdemque nigras & hirsutas alas habentes: alias minores quidem, sed aeque H rotundas & infusci coloris, horridique pili: alias magis exiguas, nec tam ro tundas, sed obesas tamen & latas, coloris meliusculi: nonnullas minimas gra cilesque & acuti aluei, ex aureolo uarias atque leues. Eiusque authoritatem sequens Vergilius, maxime probat paruulas, oblongas, leues, nitidas, Ardentes auro, & paribus lita corpora guttis, moribus etiam placidis: nam quanto grandior apis, atque etiam rotundior, tanto peior: si uero & senior, maxime pessima est. Haec Columella. Differunt inter se apes parentibus natae urbanis, & quae rustico montanoque uictu educatis prodierint: sunt enim syluestres horridiores aspectu, & iracundiores & minores, sed opere ac labore praestantiores. In Ponto sunt quaedam A albae, quae bis in mense mella faciunt.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 463-2","label":"Cap. CCII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/463-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/463-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 465","label":"Cap. CCII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/465","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/465"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}