{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 475.5-6","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 475.5-6","ref":"475.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/475.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/475.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/475.5.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Insunt porro matrices nuncupatae in uespariis plurimis: sed aculeatae sint, necne ambigitur. Videntur tamen & ipsae, ut apum duces, gerere quidem aculeum, sed non extringere aut ferire. Vesparum autem aliae carent aculeo, ut fuci, aliae habent: minores imbecillioresque sunt quae carent, neque se uindicant H repugnantue. Contrà, quae habent maiores, robustae atque pugnaces, quas nonnulli mares appellant: foeminas uero eas quae carent. Pleraeque ex iis quę aculeum gerunt, amittere cum putantur hyeme instante: sed nobis hacte nus uidere non contigit. Si uespam ex pedibus coeperis, bombilareque siueris, aduolant quae aculeo carent: quod non faciunt quae aculeatae sunt. Itaque argumenro quidam hoc utuntur, ut alterae mares sint, alterae foeminae. Et ferarum nonnullę coire uisae sunt: & alteram gerere aculeum constitit: sed de altera incertum est. Et ex caeteris quoque coire nonnullae uisae sunt: sed an ambae aculeo careant, an habeant: uel altera habeat, altera careat, nondum exploratum est. Sed foetus tamen non partu prouenire uidetur: IX. A detur: statim enim auctior quàm partus uespae patiatur, existit.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 475.1-4","label":"475.1 to 475.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/475.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/475.1"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 476.1-4","label":"476.1 to 476.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/476.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/476.1"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}