{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 49-2","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 49-2","ref":"49-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/49-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/49-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/49-2.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Cap. X. Inferioris autem membri quod κόλον uocant, bipartita compactio, utrinTque à coxa dependens, crus est. Huius quod inter coxam & genu interiacet, foemur & foemen. Commune deinde foemori & tibię, quod articulum constituit genu est: cuius pars posterior, poples uocatur. Quod foris orbiculatum adiectum est, contegens eam quae ad genu est commissuram, patella uocatur & mola: tibia, quod gemino osse subiacet, cuius pars prior quae carnis expers est, crea, posterior sura appellatur: quae caro est neruosa. Postremum tibiae, quod utrinque extat, malleolus geminus in utroque cru re est. Quod deinde multiplici osse constat, pes est: cuius pars posterior, calx: prior discreta in digitos quinque est: media, plantae nomine explicatur. Reliquae partes ad earum quae in manu sunt similitudinem instructae sunt: plantae scilicet palmae, digiti digitis, ungues unguibus respondent. Partes exteriores hae sunt. C. Crus, σκέλος: ita uocatur hoc totum, quod ex foemore, genu, tibia, malleolis & pe de constat. Foemur foemen uocat Celsus, μηρός: unde foemoris internae partes παραμήρια dicuntur: & quae inter foemora sunt μεσομήρια. Genu χόνυ. Poples, καμπὴ, ἢ ἰσνύη, ἢ ἀγκύλη. Patella μύλη: alii ἐπιωυνίδα, ἤ ἐπιγονατίδα dicunt, uocatur & μυλακρὶς, ἢ ἐπιμελὶς, ἢ κίσας ἡ κόγχος. Ἐπιγονìs etiam musculum significat qui in genu reperitur. Tibia (crus uo catur à Celso) κνήμη, eodem scilicet cum toto membro nomine. Crea, ἀντικνήμιον. tibiam uocat hanc partem Celsus. Sura, γαστοροκνημία, γαστροκνῆμιον: quidam priorem partem κνήμην, poste riorem ἀντικνήμιον uocant. Malleolus, σφύρος. ἀστραγάλους quidam uocant, & latine talos. Sunt autem ἀστρατάλοι non partes illę extantes, sed qui intus à malleolis occultantur, ut inter ossa dicimus. Pes, πους, βάσις. Quod post malleolos & talum est, id totum pes uocatur. Calx πτέρ να. Pedis partes uariè distinguuntur: etenim ut quibusdam placet, prior pedis pars à malleolis ad digitos usque τάρος uocatur: interiora malleolis ad magnum usque digitum pedibus sese quasi aspicientibus πέδιον: quod sub hoc statim in imi pedis medio habetur, κεῖλον ποδὸς, id est pedis concauum dicitur, latine uola. Infimum autem, quo terram contingimus & calcamus, πέλμα est. Pars uero ea quae post cauum pedis iuxta digitos E attollitur, σῆσθος πιδὸς, ἡ προσῆθις dicitur.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 49","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/49"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 50","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/50"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}