{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 5.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 5.1-4","ref":"5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/5.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Cum igitur latina graecae lectionis ope sarta tecta praestarentur, si graeca ipsa uitio afficiebantur, nec occurreret ulla ratio corrigendi, coniectura apta & idonea utendum censui, quod à nobis factum est, cùm in aliis quibusdam, tum etiam in Athenaeo & Oribasio, quòd horum authorum exemplaria minus multa suppetebant. Atque ut nostrae coniecturae intra sententiarum contextum locum habere non debebant: sic si quae breuiter à nobis ideoque obscure tractata fuere, (quoniam ut breuitatis studiosi fuimus, ita & obscuritatem quantum licuit, uitauimus eadem fusius & maiore luce ab aliis explicata cognouimus, id indicauimus in uoluminum marginibus magna diligentia adnotandum. Postremo si quid forte occurrebat, quod uel propter rei obscuritatem intelligi non poterat, uel propter meam inscitiam à me intellectum non erat, id à me non est dissimulatum, sed in marginum quoque spaciis ascriptum, quod alij cum in ea loca inciderint, facilius per otium quid sit, uniuersum poterunt inuestigare. Atque haec quidem hactenus. Illud ab omnibus uehementer peto, cum plerisque non minor, bonis certe maior etiam existimationis, quàm uitae cura sit: si quae sint in hoc opere, cuiusmodi multa esse scio, non ea circunscriptione conclusa, qua debent: si sermo minus elegans, & politus, si dicendi genus scabrum & inaequabile cuiquam uideatur: ut hanc à me institutam fuisse commentandi rationem perpen dat: ut quae in singulis authoribus repererim, ea uerbis non meis, sed ipsorum reddiderim, si quidem latinè fuissent scripta. Nam è graecis, quae fuerunt translata, in iis interpretum uerba assumere uolui, ea quae à grae cis non discrepare animaduerti. Neque hic fere quicquam inuenies, quod è meo capite natum statuatur. Veterum scriptorum sententias in unum quasi cumulum coaceruaui, de meo nihil addidi. Atque illis ipsis ueteri bus, ne in furti crimen fortè uocarer, singulis sua reddidi, descriptis ad finem huius praefationis non solùm authorum nominibus, unde quaeque desumpta sunt, uerunetiam cuique capiti praefixis.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/4"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 5.5-6","label":"5.5 to 5.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/5.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/5.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}