{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 500","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 500","ref":"500","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/500","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/500","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/500.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":414,"text":"Ipsarum cantharidum uenenum in qua parte sit, non constat inter authores: alij in pedibus & capite existimant esse, alij negant. Conuenit tamen pennas earum auxiliari in quacunque parte sit uenenum, quibus demptis lethale est. Haec Plinius. In medicamenta quae urinam cieant, nonnulli solas alas cum pedibus iniiciunt, quae alexiteria esse dicunt iis qui corpora ipsarum cantharidum ebiberint: alij contra. At nos, inquit Galenus, totas cantharidas iniicere solemus. Menses ciunt & urinam: ideo & Hippocrates hydropicis dabat: ita Plinius. ut uero Dioscorides, Menses ciunt F pessariis emollientibus additae. Aliqui cantharidas antidotis impositas hydropicis auxiliari prodiderunt, ut quae urinam moueant. Olfactu picem liquidam referunt: gustu cedrum, ut Nicander prodidit. Easdem uires habet & buprestis, animal cantharidi simile: uel, ut Dioscoridi placet, è cantharidum genere buprestis est: animal rarum in Italia, similimum scarabeo longipedi, ut Plinius tradit. Fallit inter herbas bouem maxime, unde & nomen inuenit: deuoratumque tacto felle, ita inflammat ut rumpat. Hęc cum hircino seuo lichenas illita ex facie tollit sinectica ui. Reponuntur eodem me do buprestes quo cantharides. Eadem quoque uis quae cantharidi, & pityocampis est, erucis scilicet in picea nascentibus. Pinorum quoque erucas pityocampas uocant: è quibus uermiculi postea nascuntur, qui acceptis alis euolant, quemadmodum & in ficu & cynorhodo siue camina sente, cantharidum genus, uti modo diximus. Pityocampę in oleo coquuntur, quo utun 4 tur nonnulli, ut ne pili renascantur euulsi. Hippocampus marinum animal est exiguum, cuius cremati cinis cum pice liquida aut axungia seu amaracino unguento illitus, alopecias replere fertur: uimque habere dige rentem pariter & extenuantem. Leporis marini ueneficium restringuunt poti 5 hippocampi: lateris dolores leniunt hippocampi tosti sumpti: & urinae incontinentiam quoque hippocampi tosti, & in cibo saepius sumpti emendant. Alopecias replet hippocampinus cinis, nitro & adipe suillo mixtus, aut syncerus ex aceto. Lichenas & lepras tollit hippocampi & delphini cinis ex aqua illitus. Hippocampi necantur in rosaceo, ut perungantur aegri frigidis febribus: & ipsi adalligantur aegris. 1 Cantharum uocant. Scarabeum pilularium uertit Theodorus, comprion ab Hip pocrate uocatur. 2 Nomen cornicula dedere. Scarabeum quendam dicit esse Plinius, cui sunt cornicula reflexa: an hunc forsitan intelligat, an illum qui Lucanus uocatur, an alium quempiam? Si super acetum, &c. Quonam modo ita parentur cantharides, docent Dioscorides, Plinius & Galenus. 4 Hippocampis, &c. Nar rantur à Plinio Nereides à scopa in marmore sculptae, supra delphinos & cete & hip pocampos sedentes, ut uideatur forsitan hippocampus grandius esse animal. 5. Pori hippocampi, &c. Hippocampi quomodo sint uenenosi: & iterum quomodo salutares, ad canis rabidi morsum, legas apud AElianum. lib. II. De erucis, IX. De erucis, & quae ex iis gignuntur, ut papilionum generibus, & de pennatis quibusdam aliis quae ex uermibus gignuntur. Cap.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 499","label":"Cap. CCXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/499","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/499"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 501","label":"CCXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/501","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/501"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}