{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 503","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 503","ref":"503","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/503","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/503","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/503.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":435,"text":"Cosses qui in ligno nascuntur, sanant ulcera omnia: nomas uero combusti, cum pari pondere anisi & ex oleo illiti Vermes ex arboribus rubri cum oleo triti, exulceratis & ruptis auribus praeclare medentur. Eorum autem uermium qui in ficis existunt, alij ex ipsis nascuntur arboribus: alios parit qui uocatur cerastes: peculiare enim est quod de eo notatur quem cerasten appellant. Cum enim uermium magna pars specie formaue inter se differunt, discrimen tamen praecipuum in his est, quòd in alia arbore fructuue nati, translati in aliud genus seruari nequeunt. Cerasten autem & in olea nasci, & in fico parere asseuerant. Habet itaque & ficus suos uermes: & illos quoque emittit, quos alienos receperit: omnes tamen in cerasten figurantur, sonumque edunt ceu paruuli stridoris. Et sor bus arbor infestatur uermiculis rufis, pilosis, atque ita emoritur. Mespila quoque in senecta, obnoxia ei morbo est, uermiculationi scilicet. Aliqu uoluocem appellant animal praerodens pubescentes uuas. Inuoluulum ue cat Plautus nequam bestiam & damnificam quae in pampini foliis intort: implicat se eamque erodit. M. Cicero tradit animalia byturos uocari, qui uite in Campania rodant. Genus est animalis, inquit Columella, uolucra appe latur: id fere praerodit teneros adhuc papinos & uuas. Apud erithraeos miliuntis incolas (inquit Strabo) Ipoctonus colitur, quòd ipas, qui uitibus infe C stissimi sint, interficiat: nam ex erithręis omnibus solum inter illos hęc bestiola non gignitur. Olea ubi quercus effossa sit male ponitur: quoniam uermes qui ranae uocantur in radice quercus nascuntur, & transeunt. Animalia quaedam exilia in esculis nascuntur, appellanturque galbae. Materiam cae sam infestantium quatuor genera. Teredines capite ad portionem grauiss mo, rodunt dentibus, perforantque robora, uel sono teste. Hae tantum in mari sentiuntur, nec aliam putant teredinem proprie dici. Terrestres, tinc as uocant: culicibus uero similes, triphas. Quartum est & è uermiculorum ge 2 nere. Hęc Plinius: Theophrastus uero ita habet, Quae mari putrescere apta sunt, erodi à teredine solent (teredo enim non nisi in mari enasci potest 3 quae autem terra, uermiculis quos σκόληκας uocant, & iis quos thripas: est aute D ipsa teredo corpore parua, capite magno & dentibus. Qui uero thripes dicum 4 tur, uermiculis similes constant, quibus paulatim materies perforatur: sed haec curari facile possunt. Nam si offensa materies trahatur in mare, durare nimirum ualet: quae uero teredinem senserit, curari haec minime potest. Vermium autem qui nasci in materie solent, alij putrescente ipsa materia generantur: alij parientibus aliis uermibus. Pariunt enim uel in caesa mate rie uermes (quemadmodum in arboribus, qui cerastae uocantur) cum scili cet tam eroserint atque excauauerint, ut se circumagere possint. Fugiunt uer mes ligna odorata, amara, duraque: quoniam haec erodere nequeant, ceu bu 5 xum & cupressum. Laricen in maritimis nauibus obnoxiam teredini tra dunt: & omnem materiem teredinem sentire affirmant praeterquam olea","prev":{"citation":"De differentiis animalium 502-2","label":"CCXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/502-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/502-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 504","label":"CCXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/504","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/504"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}