{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 505-2","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 505-2","ref":"505-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/505-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/505-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/505-2.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Cap. CCXIX. bestiolis On in arboribus solum atque lignis aliisque quae inanima sunt, aniN malcula gignuntur specie uaria, sed in fructibus quoque iis qui be stiolas creant (nonnulli enim quia sicci sunt, uel quòd amaritudinem quam dam aut acredinem habent, nulla animalia contrahunt) singula pro suo hu more peculiare animal creant: ceu triticum atque ordeum τῆς κίας, id est curculionem: fabae, quod aliqui μίδαν: & simili modo lens, lenticula, & pisum, & alia. De curculione haec tradunt. In reponendo tritico curant, inquit Varro, ne humor aut aër tangere possit, nisi cum promitur ad usum: quò enim spiritus non peruenit, ibi non oritur curculio. Sic conditum triticum manet, uel annos quinquaginta: milium uero plus annos centum. Pura fru menta, inquit Columella, si in annos reconduntur, repurgari debent: nam quanto sunt expolitiora, minus à curculionibus exeduntur. Multi tamen frumenta uentilare quoque uetant, quia magis miscentur animalia totis aceruis: quae si non moueantur in summitate intra mensuram palmi, subsistent: neque ultra praedictam mensuram noxia animalia posse generari aiunt. Et gurgulionem, inquit Plinius, non descendere infra quatuor digitos tra dunt, nec amplius periclitari frumentum. Factis granariis, amurca luto mista parietes linuntur: Haec res, inquit Palladius, gurgulionibus & caeteris noxiis animalibus inimica est. Est in farre uermiculus teredini similis, quo ca uis dentium cera incluso, cadere uiciati dicuntur. Vermiculationem poma ipsa IX. A ipsa per se quibusdam annis sentiunt. mala, pyra, mespila, punica, oliuae, sed in oliua ancipiti euentum: quando sub cute nati uermes, fructum adimunt: augent si in ipso nucleo fuere erodentes eum: caro enim non tangitur. Gigni illos prohibent flatus & pluuiae quae fiunt post arcturum: eaedem si austrinae fuere, generant. In fruticis cuiusdam pomo cui κέκκος nomen est, na- Cocci uermiscitur bestiola, quae cum fructus ad maturitatem peruenerit, euolat conopi culus.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 505","label":"CCXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/505","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/505"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 506","label":"Cap. CCXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/506","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/506"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}