{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 516","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 516","ref":"516","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/516","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/516","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/516.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":449,"text":"Polypus enim mas, ut nonnulli affirmant, in hoc suo brachio, in quo duo amplissima habentur acetabula, id gerit quod genitalis speciem refert: quod quasi neruo constat album, porrectum ad medium usque brachium. Promuscide carent polypi, quoniam pedes ad eundem usum commodos habent. Pinnulam quae alueum circundat paruam habent minimeque conspicuam. Fistula his caua, ut & aliis in anteriore aluei parte sita supra brachia geritur. Caput polypo quandiu uiuit praedurum est, & quasi inflatum. Tangunt ac tenent brachiis supinis: membranamque pedibus interiectam totam extendunt. Polypis ni F hil solidum intus, quemadmodum sepiis sepium est, sed circa caput cartilaginosum quoddam est, quod senescentibus durescit. Membranam illam quae atramentum polypi continet, μίκωνα uocant quidam: quae in polypo supra uentriculum apud mutim sita est: continet humorem in se non nigrum ut in sepiis, sed subrufum, quo, ut diximus, in metu utitur. Mas à foemina discrepat eò quòd capite est productiore: & quod genitale piscatores appel lant albidum illud suo in brachio continet. Vescuntur maxime conchyliorum carne polypi, quorum conchas complexu crinium frangunt: quo fit ut eorum cubilia cognoscant qui uenantur, congerie testarum. Trebius quo que Niger prodidit, auidissimos esse concharum polypos: illas ad tactum con primi praecidentes brachia eorum. Insidiantur ergo polypi apertis, imposi G toque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiiciatur, ita securi grassantur, extrahuntque carnes: illae se contrahunt, sed frustra discuncatae. Tanta solertia animalium hebetissimis quoque est. Hyeme tempestuosa in cauernis latitat polypus, & crura sibi ipsi erodit, ut tradit Oppianus. Aristoteles autem falso hoc à nonnullis creditum affirmat. id enim a congris euenit ei: nam congri polypos superant & edunt: unde fit ut aliqui capiantur qui brachia à con 4 gris corrosa habeant. Polypi odore escarum allectati capiuntur: ita enim quandoque adhaerescunt, ut auelli inde non possint, sed truncari potius patiantur: at uero pulicaria herba admota, protinus ab odore eius resilire dicum tur. Fronde quoque oliuae capitur polypus: & in terram oliuae desiderio egreditur. Polypis coitus cum alter capite uulgo appellato in terram uerso ni-H tibundoque explicat, porrigitque sua brachia, alter superuenit, passisque bra chiis singulis ad singula subiacentis acetabulorum complexu mutuo adhae rescit. Marem nonnulli aiunt gerere, quod genitalis speciem referat uno brachiorum, uti modo diximus, in quo duo amplissima acetabula habentur: idque quasi neruo constare, porrectum ad medium usque brachium con firmant: totumque nari foeminae adnecti. Hyberno tempore coit polypus, uerno parit. Latet circiter menses duos. Quum edit uel in cubili suo, uel in figulino, simile labruscae racemulis, aut fructui arboris populi albae: quod foris quidem unum, simplexque incomptum & grande est: intus humorem candicantem IX. A dicantem concolorem totum, atque aequabilem continens. Perquam foecundum hoc animal est: nam de eo quod ediderit, copia innumera prouenit. 5 Tantaque foecunditate pendent oua per cubile, ut collectis uas impleatur longe amplius quàm caput sit quo continebantur.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 515.5-6","label":"515.5 to 515.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/515.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/515.5"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 517","label":"FERENTIIS LIBER X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/517","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/517"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}