{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 53","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/53.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Quarti uero paris nerui, his posterius paulo siti sunt, à cerebri basi emergentes. Quinti quoque paris ner ui proximi iis oriuntur, sed ad capitis latera magis, ad ossa quae λιθοιδ, id est lapidea dicuntur, uergentes. Hi uero cum statim bifidi fiant, in ipso scilicet per ossa transitu, utrinque deinde prodeunt, altera quidem pars (ἀκυστικὸν, id est auditorium neruum uocant) in priorem magis partem ad auditus meatum: altera in partem magis auersam, in ossis eius quod λιθοις dicitur, foramen quoddam, quod τυφλὸν appellatur: id enim ueteres anatomici nomen illi indidere, cum utique penitus anfractum illum perforare non potuissent, per quem neruus post aures foras emergit. Sextum neruorum par F à cerebri basi producitur per foramen quoddam, quod ad inferiorem illius commissurae partem, quàm λαμβδοιδ uocant, à A literae similitudine, conspicitur. Nec dum etiam nerui isti duri apparent: praedictis tamen omnibus eò duriores sunt, quo iam spinali medullae sunt propinquiores. haec nanque eorum qui duri sunt, neruorum, principium est. Vbi autem cerebrum desinit, illic oritur septimum neruorum par: quòd unà cum sexto pari è caluaria se exerit. Habet in se cerebrum, plerisque omnibus, cauum quoddam exiguum ueluti lacunam λὴνὸν ab Herophilo dictum, id est torcular. habet & uentriculos (κειλίας nocant) in priore quidem parte, hoc est in cerebro ipso, binos: in posteriore uero, quod cerebellum uocatur, unum. Et praeterea à prioribus in posteriorem meatus quidam transire cernitur, quem sane quartum G totius cerebri uentriculum nonnulli anatomici uocant. A prioribus illis utrinque exoritur processus quidam oblongis & concauus, in narium usque principium protensus, à uentriculorum illorum natura nihil prope mutatus: olfactus instrumentum primum hoc esse medici tradunt. Et cerebri quidem partes, & quae ex his oriuntur, hoc se habere modo cernuntur: quae uero in oculis sunt partes, iam explicandae à nobis sunt. De oculi partibus interioribus.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 52","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/52"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 53-2","label":"Cap. XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/53-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/53-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}