{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 534","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 534","ref":"534","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/534","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/534","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/534.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":454,"text":"Squillae colorem mutant: uere enim nigrescunt, post uer albedinem suam recipiunt: Indicae squillae locustis maiores sunt. Squillarum plura sunt genera: gibbae, quas Grae 2cl κύσας uocant, crangones. Et paruum genus earum quae maiores nunquam Squilla parua. 3 effici possunt. Gibbae parte prona similes sunt locustarum: supina uero parGibbae, κύφαι. te, tabellae (πλάκας uocat) his nullae. Quinos utrinque pedes capiti proximos habent acutiores, & ad uentrem utrinque alios, quorum extrema latiuscuB la sunt. Squillis etiam gibbis cauda & pinnae quaternae: quarum quod in medio est, spinosum est, & acutius quàm quod in crangone reperitur. est enim latius in crangone. Squillae gibbae uterum circiter menses quatuor ferunt. Crangones, Crangones contrà quàm gibbae, primos habent utrinque quaternos: tum Κραγρόνες. deinde ternos habent utrinque paruos. Reliqua corporis pars (quae maior est) pedibus caret. Crangonis quoque lateri caudae utrinque pinnae adnexae sunt: quarum quod medium est, sicuti & in gibbis, spinosum est: uerum in crangone latius, in gibbis acutius est. Caridon quoque, hoc est, squillarum generis est cammarus (ut author est Athenaeus) eoque nomine uocatur à La- Cammarus, Κάμμαρος. 5 tinis. E crustatorum genere & leo est, astaco minor: cuius brachia cancris similia sunt, reliqua pars locustae. Leonem marinum Aelianus scribit locustae Leo. C speciem similitudinemque gerere: sed corporis tenuitate & gracilitate ha-Leo marinus. Αἴων. bitus maiori esse: brachiaque habere tum maxima, tum cancris similia: coe ruleo colore esse: & subnigris maculis distingui. lis quas nomine ursae ar-Arctos. ctos appellant, idem pariendi tempus natura statuit, quod locustis: quocir- Visa. ca per hyemem & uere priusquam oua excludant, cibo laudantur. Cum excluserint deterrimae fiunt. Quae crusta operiuntur, ita se habent Reliquum iam est, ut de testatis disseramus. Squillas, &c. Scyllam Plinius, ni fallor, hanc uocauit, lib. 32. 2 Κρόλονες Theo-Scylla. dorus crangines uocat. 3 Gibbae, &c. Vetus interpres. Genus quod dicitur gibbo-Crangines. sum, habet XII. pedes, in utraque parte sex pedes: & pedes qui sunt uersus caput, sunt acuti ualde: & extrema aliorum pedum qui sunt in uentre sunt lata: & uentres eorum Cimaris maCammarum marinum dixit Plinius. Columella in-rinus. assimilantur uentri carabi. 4 ter animalia (ut uidetur parui incrementi) cammaros numerauit. Gammaros alij uo- Gammarus. cant. (ut Theodorus pro astaco gammarum reddit) Iuuenalis: Si ribi dimidio constrictus gammarus ouo Ponitur. Martialis lib. 12 in Candidum: Immmodici tibi flaua tegunt chrysendeta mulli: Concolor in nostra gammare lance rubes. Hic uero apparet ignobile esse gamarum, siue cammarum, & uulgi cibum. 5 Leo est astaco minor. In Arhenaei exemplaribus habetur μείζον ἐστὶν ὁ λέων τοῦ ἀστάκεν: quo in loco equidem coniicio legendum esse μείων pro μείζων: itaque (minor) reddidi: atque hanc meam opinionem confirmat, & quod nobis tradidit ex Aeliano Gillius. Plinius leo-Zeo. nem inter crustacea nobiliora numerauit. Testatum. Testaceum. ὥστρακέ διρμον Θστρακκρόν. ὄσρεον. ὥστρδιον. Ostreum. Concha. Conchilium. Turbinatum. Σφομβοειδις. Biualue, Θίθυρον. Vniualue. Μονόσθυρον Detectam, Γυμνῶν. Turbinata. De testaceis.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 533.5-6","label":"533.5 to 533.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/533.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/533.5"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 536.1-4","label":"536.1 to 536.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/536.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/536.1"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}