{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 536.1-4","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 536.1-4","ref":"536.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/536.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/536.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/536.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Cap. CCXXXIIII. TEstata ea sunt quibus pars carnea intus est, nihil durum intra se habens, solida foris, testae aut lapidi similis, quale genus concharum & ostrearum est. Huius generis aut nullum in terra gignitur, aut omnino pauca, ut limacum genus, & si quid eiusmodi aliud sit, sed rarum: at in mari similique humore multa & uaria gignuntur. Haec inter se numerosa discrepant diffe rentia tum testę, tum carnis ratione: aliis enim in hoc genere nulla est caro, ut echinis: aliis est, sed quae penitus inclusa nec ulla ex parte conspecta est, excepto capite, ut limacibus, purpuris, buccinis, & reliquis turbinatis. Sunt uero turbinati generis (quod φομβοειδὲς dicunt) alia quidem in anfractum intorta, ut buccina: alia in globum tantum circumacta, ut echinorum gene ra: nerites quoque testam habet rotundam. Caeterorum quaedam duplici constant ualuula, quaedam simplici: ut genus alterum δισθυρον aut biualue: alterum F uniualue uel μονόσευρον possit nuncupari. Biualue appello, quod gemina testa clauditur: uniualue quod testa singulari continetur: cuius altera pars detecta carnem ostendit, ut lepas. Biualuis generis pars clusilis est & reseratilis, ut pe ctunculi & mitili: eiusmodi nanque omnia, parte altera ligata, altera soluta constant, ut & concludi possint & aperiri. Alia binis quidem conclusa ualuulis sunt, uerum utroque latere connexa, ut ungues siue digiti. Sunt & quae testa tota occultentur, ita ut nulla ex parte carnem detectam habeant, ut quae tethya siue uertibula appellamus. Ipsarum etiam testarum magna uarietas nam alia leues habent testas, ut ungues, mitili & concharum quędam, quas alij galadas appellant: alia scabras, ut ostreae pinnae, & conchae nonnullae & buccina. Atque horum quaedam etiam pectinatim diuisas striatasue: ut pe G ctunculi & conchae quaedam: alia non ita striatas, ut pinna, & concharum nonnullae. Crassitudine quoque differunt & tenuitate tum totius, tum partis, uelut labrorum: aliis enim labra tenuia, ut mitilis: aliis crassa, ut ostreis.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 534","label":"534","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/534","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/534"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 536.5-7","label":"536.5 to 536.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/536.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/536.5"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}