{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 543.5-7","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 543.5-7","ref":"543.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/543.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/543.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/543.5.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Capitis doloribus remedio sunt cochlearum, quae nudae inueniuntur nondum peractae, ablata capita, ex his duritia lapidea exempta (est autem ea calculi latitudine): quae alligantur & minutae illinuntur fronti tritae. Item limacis inter duas orbitas inuentae ossiculum per aurem cum ebore traiectum, uel in pellicula agnina adalliga tum, idem praestat: quod remedium pluribus semperque prodest. Inueniuntur in corniculis cochlearum harenaceae duritiae: eae dentitionem facilem pręstant adalligatae. Limacis quoque lapillum siue ossiculum quod inuenitur D in dorso adalligatum dentitioni prodesse confirmant. Cochleae quae sunt in usu cibi cum myrrha autem turris polline aurium dolores sanant. Item minuta & latae fracturis aurium illinuntur cum melle: è naribus fluentem sanguinem sistunt cochleae contritae fronti illitae. Et recentia uulnera conglutinant tusae & impositae, & nomas sistunt. Arundines & tela, quaeque alia extrahen da sunt corpori, cochleae ex iis quae gregatim folia sectantur contusae im positaeque cum testis: & eae quae manduntur exemptae testis. Cochleae unà cum testis tritae aqua intercute laborantibus, toti uentri, in arthriticis autem, articulis ipsis imponuntur, quousque sponte decidant: aegre nanque diuelli poterunt. Desiccant admodum, etiam si in alto crassus lentusque insederit humor. Quapropter idem agendum quoque in iis quae ex ictu orti sunt tu","prev":{"citation":"De differentiis animalium 543.1-4","label":"543.1 to 543.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/543.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/543.1"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 544","label":"Cap. CCXXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/544","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/544"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}