{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 551","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 551","ref":"551","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/551","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/551","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/551.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"Echinorum nigra il la quae parte superiore ad dentium originem pendent, & amara sunt, nec esculenta. Genera echinorum plura sunt: primum quod cibo idoneum est, in quo quae oua appellant, magna esculentaque semper consistunt, & in ma 2 iore corpore & in minore: nam nouelli adhuc paruique pleniusculi illis con stant, & maxime pleniluniis diebusque tepidis redduntur pleniores. Secun 3 dum ac tertium spatagi & brissi, quę genera pelagia sunt, raraque inuentu. F Ad haec quae echinometra appellatur, magnitudine omnes superat. Echinometrae appellantur, inquit Plinius, quorum spinae longissimae, calices minimi. Genus item aliud est minutum, pelagicum, spinis grandibus, longis, praedurisque modo pene lapidis, gigni in alto gurgite solitum, quo nonnul li ad distillationes urinae medicamento utuntur. Circa Toronem echini na scuntur candidi & testa & spina & ouo, augeri forma productiore soliti: spina his parua nec rigida, sed mollior. Nigra autem illa ori proxima plura, & ad foramen exterius coeuntia habentur, sed disiuncta inter sese. Echini omnes spinis loco pedum utuntur: his enim nitibundi mouentur, sedemque permutant. Omnibus autem ingredi est in orbem uolui: itaque detritis semper aculeis inueniuntur. Mouentur agilius & frequentius qui sunt cibo ido G nei: cuius rei argumentum quòd semper algae aliquid suis spinis implexum gerant. Tradunt sęuitiam maris praesagire echinos, correptisque operiri lapillis, mobilitatem pondere stabilientes seseque saburrantes: nolunt enim uolutatione spinas atterere. Quod ubi uidere nautici, statim pluribus anchoris nauigia infrenant. Ex echinis alij rufi sunt, alij flaui: sunt & aliis colo ribus echini, sed ij caeteris praestant. Inter testacea omnia quibus facultas ingrediendi est, olfactum echini minime habere uidentur. Stomacho uentrique idoneus est echinus, bonique succi, & urinam ciet. Exiguum corpori praestat alimentum, neque plane crassum neque tenuem, sed mediocrem. Contra doryenium echini maxime prosunt, & iis qui succum carpathi bi berint, praecipue eius iure sumpto. Echini cum spinis suis contusi calculos sanant: modus singulis hemina bibitur donec prosit: & aliàs in cibis ad hoc proficiunt. Totum echini corpus ustum, cinerem facit extergentis digerem tisque facultatis, quo nonnulli ad excrescentem in ulceribus carnem, & ad sordida ulcera sunt usi. Echini testam crematam haec efficere prodit Dioscorides. Cutem in alopeciis replet echini unà cum carnibus suis cremati cinis. I. Dentes quini. Echinis quinos esse dentes, unde intelligi potuerit, miror, inquit Plinius. 2 Qua appellant, &c. Quarios echinos hos uocat Hermolaus. 3 Spatagi brissi. Spatangas aut patangas, Hermolaus dicit. De balano. Cap. CCXL. Balanus. Bάλανος. IPAlanus aut glans nomen habet à similitudine glandium quercinarum Glans. DE genere est testatorum immobilium: testa leui. olfactum nullum habe","prev":{"citation":"De differentiis animalium 550","label":"Cap. CCXXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/550","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/550"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 552","label":"Cap. CCXXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/552","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/552"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}